라틴어 문장 검색

gladiatoresque, quos ibi Caesar in ludo habebat, ad forum productos Lentulus spe libertatis confirmat atque iis equos attribuit et se sequi iussit;
(카이사르, 내란기, 1권 14:8)
Interim, consilio eius cognito et per mercatores perlato ad Britannos, a compluribus insulae civitatibus ad eum legati veniunt, qui polliceantur obsides dare atque imperio populi Romani obtemperare.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 21장5)
Eo cum venisset, maiores iam undique in eum locum copiae Britannorum convenerant summa imperi bellique administrandi communi consilio permissa Cassivellauno, cuius fines a maritimis civitatibus flumen dividit, quod appellatur Tamesis, a mari circiter milia passuum LXXX.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 11장8)
Huic superiore tempore cum reliquis civitatibus continentia bella intercesserant; sed nostro adventu permoti Britanni hunc toti bello imperioque praefecerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 11장9)
Interdum enim gladiatorem in harena vel militem in acie vel viatorem a latronibus exceptum sic vulnerari, ut eius interior aliqua pars aperiatur, et in alio alia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium129)
Quidam iugulate gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장44)
Interdum enim gladiatorem in harena uel militem in acie uel uiatorem a latronibus exceptum sic uulnerari, ut eius interior aliqua pars aperiatur, et in alio alia;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 43:3)
Quidam iugulati gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 7:6)
Interdum enim gladiatorem in arena, vel militem in acie, vel viatorem a latronibus exceptum sic vulnerari, ut ejus interior aliqua pars aperiatur, et in alio alia:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 43:3)
Gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 7:7)
Famaque nigrantes succincta pavoribus alas secum cuncta trahens a Gadibus usque Britannum terruit Oceanum et nostro procul axe remotam insolito belli tremefecit murmure Thylen?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:66)
venit et extremis legio praetenta Britannis, quae Scotto dat frena truci ferroque notatas perlegit exanimes Picto moriente figuras;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:155)
patruo te principe celsam bellipotens inlustrat avus, qui signa Britanno intulit Oceano Gaetulaque reppulit arma.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae17)
hinc processit avus, cui post Arctoa frementi classica Massylas adnexuit Africa laurus, ille, Caledoniis posuit qui castra pruinis, qui medios Libyae sub casside pertulit aestus, terribilis Mauro debellatorque Britanni litoris ac pariter Boreae vastator et Austri.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:11)
quidquid rigat ultima Tethys, extremos ultra volitat gens si qua Britannos, mota mihi.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:72)

SEARCH

MENU NAVIGATION