라틴어 문장 검색

veluti pastoris in ora commotae glomerantur apes, qui dulcia raptu mella vehit, pennasque cient et spicula tendunt et tenuis saxi per propugnacula cinctae rimosam patriam dilectaque pumicis antra defendunt pronoque favos examine velant.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:273)
undare videres ima viris, altas effulgere matribus aedes.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:230)
illic glomerantur aena, hic ferrata rigent, illic argentea candent.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:228)
Itaque novi duces procedunt cum sua iuventute, quae uno aut altero die in ipso domicilii vestibulo glomerata consistens, egressu suo propriae desiderium sedis ostendit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 2:1)
Ac deinde cum agmen glomeratum in proximo frondentis arbusculae ramo consederit, animadvertito, an totum examen in speciem unius uvae dependeat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 7:4)
Atque in iis partibus, quibus maxime videris apes glomerari, requirere duces debebis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 8:2)
eaque vel pavida cum repetierit alvum maternam, et in eius aditu glomerata pependerit, vel statim se ad proximam frondem contulerit, protinus custos novum loculamentum in hoc praeparatum perlinat intrinsecus praedictis herbis:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 12장 2:2)
haec Tiberius non mari, ut olim, divisus neque per longinquos nuntios accipiebat, sed urbem iuxta, eodem ut die vel noctis interiectu litteris consulum rescriberet, quasi aspiciens undantem per domos sanguinem aut manus carnificum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 39장3)
Iam legiones in testudinem glomerabantur, et alii tela saxaque incutiebant, cum languescere paulatim Vitellianorum animi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장1)
sic veteres auctores, sed gnari locorum tradunt undantis bitumine moles pelli manuque trahi ad litus, mox, ubi vapore terrae, vi solis inaruerint, securibus cuneisque ut trabes aut saxa discindi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장21)
undat equis floretque viris, nec tollere contra ulla pares animos nomenque capessere bellis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 572:1)
in media iam morte senes suffectaque leto lumina et undanti revomentes veste cruorem
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 865:1)
Ipsa Venus quassans undantem turbine pinum adglomerat tenebras pugnaeque adcincta trementem
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 210:1)
linquit et undantes mensas infectaque pernox sacra Medon;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 129:1)
ligat hanc qui nubila contra balteus undantem variat mortalibus arcum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 101:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION