라틴어 문장 검색

haec eius gloria quia iam imperatoris quoque famae officiebat, postremo in invidiam vertit, ut ne bene gestae quidem res iam Hannoni propter auctorem satis laetae essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 564:1)
denique nulla mihi captatur gloria, quaeque ingeniis stimulos subdere fama solet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 144)
decretusque Pomponio triumphalis honos, modica pars famae eius apud posteros in quis carminum gloria praecellit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 28장3)
fama et laus cuius artis cum oratorum gloria comparanda est?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 7장 3:2)
Erant quibus adpetentior famae videretur, quando etiam sapientibus cupido gloriae novissima exuitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장1)
De bona autem fama - quam enim appellant εὐδοξίαν, aptius est bonam famam hoc loco appellare quam gloriam - Chrysippus quidem et Diogenes detracta utilitate ne digitum quidem eius causa porrigendum esse dicebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 74:1)
atqui hoc unum est quod praestantes quidem natura mentes sed nondum ad extremam manum uirtutum perfectione perductas allicere possit, gloriae scilicet cupido et optimorum in rem publicam fama meritorum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:5)
gloriaeque eorum accessurum quod modica manus universi exercitus famam adipiscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 36장6)
ego beatissimum existimo, qui bonae mansuraeque famae praesumptione perfruitur, certusque posteritatis cum futura gloria vivit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 1:2)
ergo his auspicibus Traianus, Nerva, Severus et Titus et fortes gesserunt bella Nerones, quos terrena viros inlustres gloria fecit et virtus fragilis provexit in ardua famae, adscita e 1 terris sub religione iacentes!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권91)
cum Africam novam provinciam extra sortem P. Scipioni destinari homines fama ferrent, et ipse nulla iam modica gloria contentus non ad gerendum modo bellum, sed ad finiendum diceret se consulem declaratum esse, neque aliter id fieri posse quam si ipse in Africam exercitum transportasset, et acturum se id per populum aperte ferret, si senatus adversaretur, - id consilium haudquaquam primoribus patrum cum placeret, ceteri per metum aut ambitionem mussarent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 589:1)
Contentus fama iaceat Lucanus in hortis marmoreis, et Serrano tenuique Saleio gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII28)
Isti aut alienae famae serenitatem detractionis nubilo nubilare conantur, aut ejusdem gloriam sola taciturnitate furari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:16)
vestra quidem vis et gloria integro est, addita modestiae fama quae neque summis mortalium spernenda est et a dis aestimatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 2장9)
Romae fama Scipionis in dies crescere, Fabio Tarentum captum astu magis quam virtute gloriae tamen esse, Fulvi senescere fama, Marcellus etiam adverso rumore esse, superquam quod primo male pugnaverat, quia vagante per Italiam Hannibale media aestate Venusiam in tecta milites abduxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 326:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION