라틴어 문장 검색

hinc gradatim ascendere vocem [utile] et suave est (nam a principio clamare agreste quiddam est), et idem illud ad firmandam est vocem salutare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 227:2)
augent etiam relata verba iterata duplicata et ea quae ascendunt gradatim ab humilioribus verbis ad superiora, omninoque semper est quasi naturalis et non explanata oratio, sed gravibus referta verbis, ad augendum accommodatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 3:1)
ita pedetemptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 17A 13:7)
ita pedetemptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 14 7:7)
Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, quom aliquid minutatim et gradatim additur aut demitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 67:3)
'placet enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur verbi causa tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad multa perveniat quiescere' (id est quod ab his dicitur ἡσυχάζειν). 'Per me vel stertas licet' inquit Carneades 'non modo quiescas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 125:5)
aut cum gradatim sursum versus reditur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 2:5)
ad ea sic ille respondet ut puer, et tamen ita faciles interrogationes sunt, ut gradatim respondens eodem perveniat, quo si geometrica didicisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 56:4)
Si vis aliqua motum quemvis generet, dupla duplum, tripla triplum generabit, sive simul & semel, sive gradatim & successive impressa suerit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 6:1)
Transmutanda sit figura quaevis HGI.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 65:1)
Igitur si figura rectilinea in aliam transmutanda est, sufficit rectarum intersectiones transferre, & per easdem in figura nova lineas rectas ducere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 68:1)
Sin curvilineam transmutare oportet, transferenda sunt puncta, tangentes & aliae rectae quarum ope Curva linea definitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 68:2)
Inservit autem hoc Lemma solutioni difficiliorum Problematum, transmutando figuras propositas in simpliciores.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 68:3)
Nam rectae quaevis convergentes transmutantur in parallelas, adhibendo pro radio ordinato primo AO lineam quamvis rectam, quae per concursum convergentium transit;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 68:4)
Postquam autem Problema solvitur in figura nova, si per inversas operationes transmutetur haec figura in figuram primam, habebitur Solutio quaesita.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 68:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION