라틴어 문장 검색

est evidens probatio, ideoque apud Geometras γραμμικαι` ἀποδείξεισ dicuntur Hanc et ab epichiremate Caecilius putat differre solo genere conclusionis et esse apodixin imperfectum epichirema eadem causa, qua diximus enthymema syllogismo distare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 101:1)
nec vero si geometrae et musici et grammatici ceterarumque artium professores omnem suam vitam, quamlibet longa fuerit, singulis artibus consumpserunt, sequitur ut plures vitas ad plura discenda desideremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 267:1)
Metiri me geometres docet latifundia potius quam doceat, quomodo metiar, quantum homini satis sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 10:1)
Sapiens enim causas naturalium et quaerit et novit, quorum numeros mensurasque geometres persequitur et subputat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 26:2)
illud tibi geometres potest dicere, quantum abesse debeat corpus ab imagine et qualis forma speculi quales imagines reddat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 27:2)
Ipsi quoque ad syllabarum distinctiones et coniunctionum ac praepositionum proprietates descenderunt et invidere grammaticis, invidere geometris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 42:3)
habes et Phoebum, quem tibi iure poetico inquilinum factum constat ex numine, illum scilicet Phoebum Anthedii mei perfamiliarem, cuius collegio vir praefectus non modo musicos quosque verum etiam geometras, arithmeticos et astrologos disserendi arte supervenit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem3)
Similiter cum astrologis et musicis est disputatio communis de sympathia stellarum et symphoniarum in quadratis et trigonis diatessaron et diapente, a geometris [divisus] qui graece λόγοσ ὀπτικόσ appellatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장69)

SEARCH

MENU NAVIGATION