라틴어 문장 검색

Nihil illo ditius, qui corpus domini canistro viminco, sanguinem portat vitro, qui avaritiam proiecit e templo, qui absque funiculo et increpatione vendentium columbas, id est dona Spiritus Sancti, mensas subvertit mammonae et nummulariorum aera dispersit, ut domus Dei domus vocaretur orationis et non latronum spelunca.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:9)
"vis tu consuetis, audax conviva, canistris impleri panisque tui novisse colorem?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V38)
cereremque canistris hic panem, alibi triticum, ut tum Cererem corruptam undis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7013)
Num igitur utiliorem tibi hunc Triarium putas esse posse, quam si tua sint Puteolis granaria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 109:4)
in felicatis lancibus et splendidissimis canistris holusculis nos soles pascere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 25:16)
iam nunc adstringas, iam nunc granaria laxes, inque luto fixum possis transcendere nummum nec gluttu sorbere salivam Mercurialem?
(페르시우스, 풍자, satire 552)
Messe tenus propria vive et granaria, fas est, emole.
(페르시우스, 풍자, satire 614)
tum sicco primas inritat cortice flammas, stat puer et manibus lata canistra tenet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권405)
at chorus aequalis, cumulatis flore canistris,
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권310)
Illa forte die castae de more puellae vertice supposito festas in Palladis arces pura coronatis portabant sacra canistris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:2)
Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis prunaque et in patulis redolentia mala canistris et de purpureis conlectae vitibus uvae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:15)
ac ne post hominum pastus calcata perirent, neve relicta lupis aut vulpibus exiguisve muribus in praedam nullo custode iacerent, bis sex adpositi, cumulatim qui bona Christi servarent gravidis procul ostentata canistris.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3244)
huius caesarie manu prehensa, plenis, sicut erat, gravem canistris suspensum rapit et vehit per auras.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum19)
respice, num Libyci desistat ruris arator frumentis onerare rates et ad ostia Thybris mittere triticeos in pastum plebis acervos, numne Leontini sulcator solvere campi cesset frugiferas Lilybeo ex litore cumbas, nec det vela fretis Romana nec horrea rumpat Sardorum congesta vehens granaria classis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2327)
plena magnorum domus angelorum non timet mundi fragilis ruinam, tot sinu gestans simul offerenda munera Christo, cum Deus dextram quatiens coruscam nube subnixus veniet rubente gentibus iustam positurus aequo pondere libram, orbe de magno caput excitata obviam Christo properanter ibit civitas quaeque pretiosa portans dona canistris.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION