라틴어 문장 검색

Sed dum attonito vultu efferatoque nihil aliud quam caedem et sanguinem cogito frequentiusque manum ad capulum, quem devoveram, refero, notavit me miles, sive ille planus fuit sive nocturnus grassator, et Quid tu inquit commilito, ex qua legione es aut cuius centuria?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:3)
Despoliatus ergo,immo praecisa ultione retro ad deversorium tendo paulatimque temeritate laxata coepi grassatoris audaciae gratias agere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:6)
sed cui non post Varronem sit venia, qui agrum, quia in eo agatur aliquid, et graculos, quia gregatim volent, dictos Ciceroni persuadere voluit (ad eum enim scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, ex vocibus avium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 257:1)
nedum si ab homine occidendo grassator avertendus sit aut hostis pro salute patriae fallendus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 45:1)
Non erat in illo praeda quam grassator sequeretur, sed erat summa uirtus, sed erat firmissimum inopiae munimentum, contumax aduersus fastidium diuitiarum innocentia:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 6:5)
admissos gregatim adulteros, pererratam nocturnis comissationibus civitatem, forum ipsum ac rostra, ex quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiae in stupra placuisse, cotidianum ad Marsyam concursum, cum ex adultera in quae- stuariam versa ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret.
(세네카, 행복론, Liber VI 161:2)
Haec divina potentia est gregatim ac publice servare;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 151:3)
Non erat in illo praeda quam grassator adpeteret;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.41)
"totidem, totidem heia gregatim ferte manus!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권298)
Reuertuntur ergo inpudentes grassatores Hiberni domus, post non longum tempus reuersuri;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.5)
An placeret fenore circumventam plebem, potius quam sortem solvat, corpus in nervum ac supplicia dare, et gregatim cottidie de foro addictos duci et repleri vinctis nobiles domus, et ubicumque patricius habitet, ibi carcerem privatum esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 384:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION