라틴어 문장 검색

Ita fortiter verbum Domini crescebat et convalescebat.
그리하여 주님의 말씀은 더욱 힘차게 자라고 힘을 떨쳤다. (불가타 성경, 사도행전, 19장20)
Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanabo illos".
저 백성이 마음은 무디고 귀로는 제대로 듣지 못하며 눈은 감았기 때문이다. 이는 그들이 눈으로 보고 귀로 듣고 마음으로 깨닫고서는 돌아와 내가 그들을 고쳐 주는 일이 없게 하려는 것이다.’ (불가타 성경, 사도행전, 28장27)
sed Trōiānī urbem fortiter dēfendunt.
그러나 트로이 인들은 용감하게 도시를 지킨다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Flavius' story: The seige of Troy8)
iuvenēs fortiter flammās trānsiliunt, dum cēterī clāmant et plaudunt.
젊은이들은 나머지들이 소리지르며 박수치는 동안 용감하게 불길을 뛰어넘는다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Quīntus mīlitēs spectat25)
cīvēs iēiūnī sunt, sed fortiter resistunt neque ūllō pactō sē dēdere volunt.
시민들은 배고프지만, 용감하게 저항했고, 어떤 조약에도 항복하기를 원치 않는다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Cloeliae virtūs15)
paulatim vero me iam rarius et rarius ad lectiones eius accedente, quidam tunc inter discipulos eius eminentes graviter id ferebant, quasi tanti magistri contemptor fierem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:8)
Qui statim penitentia ductus, post aliquos dies, cum ad tempus coactus satisfecisset illorum invidie, me de alieno eductum monasterio ad proprium remisit, ubi fere quotquot erant olim iam, ut supra memini, infestos habebam, cum eorum vite turpitudo et impudens conversatio me suspectum penitus haberet, quem arguentem graviter sustineret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 4:2)
Tunc consilio suo congregato et fratribus congregatis, graviter mihi /f.11rd/ comminatus est, et se ad regem cum festinatione missurum dixit, ut de me vindictam sumeret, tanquam regni sui gloriam et coronam ei auferente.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 1:5)
Licet eorum plurimi ab ipso quoque Apostolo graviter arguantur, eo quod juxta illud quod ipsemet ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:3)
At fortasse, inquies, non solum poetarum, verum etiam liberalium artium lectiones Christianis interdicendas, cum beatus Hieronymus in epistola ad Eustochium se graviter correctum ac verberatum a Domino pro lectione, philosophorum librorum, asseverat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:1)
Quare igitur, inquies, propter Ciceronis libros praedictus doctor tam graviter flagellatus et correctus est, ut sub ostentatione sacramenti cogeretur omnino saecularium librorum lectioni abrenuntiare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:4)
Qui cum saepius bello lacessiti se et suos defensarent fortiter, illi vero ignaviae operam dantes quasi prolaetarii ad solam voluptatem domi residerent, fixi de invicta fortitudine stipendianorum militum quos conduxerant, ipsos miseros indigenas domo patriaque pellere deliberant:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 3:2)
Quo propter antiquam beneficiorum memoriam et ingenitam regis clementiam populi undique gratuito confluentes coeperunt mesto animo graviter ferre , quod carvissent tanta corporis portione.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:4)
Quam ob rem praedictus episcopus in se reversus graviter indoluit, et sibi poenitentiam indicens diutius se in gravibus lamentis dedit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:18)
praeterea turpes nimis et indecentes indecenter equitabant caballos, scilicet macilentos valde et graviter trottantes et neque frena neque sellas habentes et claudicantibus pedibus incedentes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION