라틴어 문장 검색

Vere novo, gelidus canis cum montibus humor liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit, depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro ingemere et sulco attritus splendescere vomer.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:1)
Sed, di boni, quam iuvat illa balinea intrare obscura et gregali tectorio inducta, quae scires Catonem tibi aedilem aut Fabium Maximum aut ex Corneliis aliquem manu sua temperasse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 10:1)
Munera non tam pretiosa quam rara et exquisita sint, quae etiam apud divitem sui locum faciant, sicut gregalia quoque poma et post paucos dies itura in fastidium delectant, si provenere maturius.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 80:1)
'accipe has' inquit 'focis non false messis genitor et largo sacer splendescat ignis ture, quod Phoebum colens dives Sabaeis colligit truncis Arabs.
(세네카, Hercules Oetaeus 12:11)
splendescat ignis - Thracium fiat nefas
(세네카, Thyestes 58:1)
hic tua Tiburtes Faunos chelys et iuvat ipsum Alciden dictumque lyra maiore Catillum, seu tibi Pindaricis animus contendere plectris sive chelyn tollas heroa ad robora sive liventem satiram nigra rubigine turbes seu tua non alia splendescat epistola cura.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci40)
hoc plaudunt grege Lydiae tumentes, illic cymbala tinnulaeque Gades, illic agmina confremunt Syrorum, hic plebs scenica quique comminutis permutant vitreis gregale sulpur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres29)
haec omnia sagulo gregali amictus centurionibus item manipularium militum habitu ductis, ne ducem circumire hostes notarent, perlustravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 388:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION