라틴어 문장 검색

deinde secuti mazonomo pueri magno discerpta ferentesmembra gruis sparsi sale multo non sine farre,pinguibus et ficis pastum iecur anseris albaeet leporum avolsos, ut multo suavius, armos,quam si cum lumbis quis edit.
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장50)
grues unam sequuntur ordine litterato.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:4)
ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram Pygmaeus parvis currit bellator in armis, mox inpar hosti raptusque per aera curvis unguibus a saeva fertur grue.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII63)
nam pro sancta deum tranquilla pectora pace quae placidum degunt aevom vitamque serenam, quis regere immensi summam, quis habere profundi indu manu validas potis est moderanter habenas, quis pariter caelos omnis convertere et omnis ignibus aetheriis terras suffire feracis, omnibus inve locis esse omni tempore praesto, nubibus ut tenebras faciat caelique serena concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis saepe suas disturbet et in deserta recedens saeviat exercens telum, quod saepe nocentes praeterit exanimatque indignos inque merentes?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:13)
parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 7:2)
Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem inriget atque animi curas e pectore solvat, suavidicis potius quom multis versibus edam, parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:1)
nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi et miseram taetris se suffit odoribus ipsa, quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:20)
quales sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues, atque aethera tranant Cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 1:2)
Strymona sic gelidum, bruma pellente, relinquunt Poturae te, Nile, grues, primoque volatu Effingunt varias, casu monstrante, figuras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:78)
Quod pinna scribente grues ad sidera tollant;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XII4)
strymoniae vero grves a fluvio Thraciae Strymone, iuxta quem habitant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2651)
strymoniamque grvem Thraciam, a fluvio Strymone.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5801)
nec tamen haec cum sint h. b. l. ordo est 'nec tamen nihil inprobus anser Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris offi- ciunt aut umbra nocet'. et hoc dicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1181)
strymoniaeque grues Thraciae, a fluvio vel lacu Stry- mone, qui fuit circa Amphipolim civitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1201)
nisi aves fugaveris, propter 'nihil inprobus anser Strymoniaeque grues';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1553)

SEARCH

MENU NAVIGATION