라틴어 문장 검색

sanum tamen corpus spissat, et mobilius atque expeditius reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 10:1)
Si vero sanguis tantum fluit, expeditius et remedium et finis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 3:8)
Expeditius ad idem fit, quod habet visci *seminis, stercoris, resinae, sulphuris ignem non experti pares portiones.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 19:1)
sed expeditius in puero, quam in viro;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 2:3)
nam, si corpus tenue, si humidum est, si nervi infirmi, expeditius os reponitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 7:1)
Nam particulatim facilius quam universus convalescit, sive quia ipsius morbi halitus minor est in exiguo numero, seu quia expeditius cura maior adhibetur paucioribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 4:1)
sed apud subiectos, apud pro- ximos, apud collegas variis inlecebris potens, et cui expeditius fuerit tradere imperium quam obtinere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장9)
non tamen ut aut loqueretur expedite aut componere aliquid auderet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 89장 1:3)
"quam, hercule, expeditius manus nostrae rapiunt quam continent!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:24)
Itaque omnibus expeditius videbatur augere regna, quam fuisset accipere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 8:3)
in altero tranquillitas est, in altero gubernatio, ibi gaudemus, hic evadimus.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:14)
namque cum vidisset Minerva Cererem segetes invenisse, volens ipsa ostendere Atticis quo expeditius segetes parerent, aratrum dicitur invenisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4027)
quod cum manu ageret, et Myrmix ei adhaereret, ausa est occulte aratri stivam subripere, et apud homines se iactare, infructuosum esse Cereris munus, nisi suo uterentur invento, quo terra aratro resoluta expeditius ederet fructus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4028)
C. Censorinus Graecis litteris satis doctus, quod proposuerat explicans expedite, non invenustus actor, sed iners et inimicus fori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 2:2)
quorum quidem alter [quod verisimile dixisset] ita facile soluteque verbis volvebat satis interdum acutas, crebras quidem certe sententias, ut nihil posset ornatius esse, nihil expeditius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION