라틴어 문장 검색

Itaque eodem tempore equites Germani dispersi vada fluminis quaerentes partim demissioribus ripis flumen tranarunt, et legionarii magnis arboribus excisis, quae longitudine utramque ripam contingerent, proiectis [eis] repentinoque aggere iniecto flumen transierunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:5)
quibus erat proclive tranare flumen, quod consuetudo eorum omnium est, ut sine utribus ad exercitum non eant.
(카이사르, 내란기, 1권 48:12)
Ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 53장2)
Prorupit gurgite torvus semifer;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:91)
visceribus frustra castum Lucretia ferrum mersit et attonitum tranavit Cloelia Thybrim?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:273)
Dindyma fundunt Sangarium, vitrei puro qui gurgite Galli auctus Amazonii defertur ad ostia Ponti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:162)
primo fonte breves, alto mox gurgite regnant et fluvios cogunt unda coëunte minores in nomen transire suum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:121)
Quidquid Castalio de gurgite Phoebus anhelat, quidquid fatidico mugit cortina recessu, carmina sunt;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Aeternalem1)
non tales, Clitumne, lavas in gurgite tauros, Tarpeio referunt quos pia vota Iovi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Descriptio armenti2)
audiat haec commune solum longeque carinis nota Pharos, flentemque attollens gurgite vultum nostra gemat Nilus numerosis funera ripis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum48)
adparent infra latebrae, quas gurges opacus inplet et abstrusos ducit in antra sinus);
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus19)
palla graves umeros velat, quam neverat uxor Ilia percurrens vitreas sub gurgite telas.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:111)
Hispana tibi Germanaque Tethys paruit et nostro diducta Britannia mundo, diversoque tuas coluerunt gurgite voces lentus Arar Rhodanusque ferox et dives Hiberus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:26)
eadem clementia sani gurgitis inmensum deducit in ostia Gangen.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:124)
Ionium tegitur velis ventique laborant tot curvare sinus servaturasque Corinthum prosequitur facili Neptunus gurgite classes, et puer, Isthmiaci iam pridem litoris exul, secura repetit portus cum matre Palaemon.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:282)

SEARCH

MENU NAVIGATION