라틴어 문장 검색

Certe argentum vivum, quod alias se reuniret in corpus integrum, prohibetur per salivam hominis, aut axungiam porci, aut terebinthinam, et hujusmodi, ne partes ejus coeant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:13)
Item prodest ei, cui pectus aestuat et frequens saliva vel nausea est, aut sonant aures, aut madent oculi, aut os amarum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장85)
si salivae plenum os est, si oculi cum dolore vertuntur, si tempora adstricta sunt, si membra inhorrescunt, si spiritus gravior est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장12)
7 Neque is servari potest, qui sine ullo tumore febricitans subito strangulatur, aut devorare salivam suam non potest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장20)
dabantque aut nigrum veratrum aut filiculam aut squamam aeris, quam ΛΕΠΊΔΑ ΧΑΛΚΟΥ͂ Graeci vocant, aut lactucae marinae lac, cuius gutta pani adiecta abunde purgat, aut lac vel asininum aut bubulum, vel caprinum, eique salis paulum adiciebant, decoquebantque id et sublatis is, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장2)
gargarizare iis, quae salivam movent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장39)
sub eadem salsa est saliva, sonant aures, venae moventur in capite, turbida urina est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장10)
Erasistratus primo tribus vini guttis aut quinis aspergendam potionem esse dixit, deinde paulatim merum adiciendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장21)
si vehementem infirmitatem adiuvari posse tribus guttis putavit, erravit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장23)
Aut eiusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, donec extracta inde gutta indurescat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장67)
et si stupente ea, quod per quaedam medi-camenta circulatores faciunt, in os digitum quis insidit neque percussus est, nulla in ea saliva noxa est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장42)
Sed levis papula etiam, si ieiuna saliva cotidie defricatur, sanescit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장440)
Alphos vocatur, ubi color albus est, fere subasper, et non continuus, ut quaedam quasi guttae dispersae esse videantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장453)
Cum iam guttae indurescunt, vas ab igni removetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장49)
Super his gutta umoris est, ovi albo similis, a qua videndi facultas proficiscitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장192)

SEARCH

MENU NAVIGATION