라틴어 문장 검색

et tangens surgentem altaribus ignem populeaque movens albentia tempora silva et Styga et aetherii iuravit fulmina patris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis76)
sic lubrica ponit membra Therapnaea resolutus gymnade Pollux, sic iacet ad Gangen Indis ululantibus Euhan, sic gravis Alcides post horrida iussa reversus gaudebat strato latus adclinare leoni, parva loquor necdum aequo tuos, Germanice, vultus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum23)
sensit scopulosa Pylene fletaque cognatis avibus Meleagria Pleuron et praeceps Calydon, et quae Iove provocat Iden Olenos, Ioniis et fluctibus hospita portu Chalcis et Herculea turpatus gymnade vultus amnis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권44)
stupet hospita belli unda viros claraque armorum incenditur umbra, insiluere vadis, magnoque fragore solutus agger et adversae latuerunt pulvere ripae, ille quoque hostiles saltu maiore per undas inruit attonitis - longum dimittere habenas - sicut erat, tantum viridi defixa parumper caespite populeo commendat spicula trunco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권109)
his igitur naturae muneribus confisus vestimenta posuit in hospitio et oleo corpus perunxit caputque coronavit populea fronde, laevum umerum pelle leonina texit, dextraque clavam tenens incessit contra tribunal regis ius dicentis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말6)

SEARCH

MENU NAVIGATION