라틴어 문장 검색

quae igitur studia magnorum hominum sententia vacationem habent quandam publici muneris, iis concedente re p. cur non abutamur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 6 5:3)
Quod ex aliena virtute sibi arrogant, id mihi ex mea non concedunt, scilicet quia imagines non habeo et quia mihi nova nobilitas est, quam certe peperisse melius est quam acceptam corrupisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장44)
certum habere maiores quoque, si divinassent concedendo omnia non mitiorem in se plebem, sed asperiorem alia ex aliis iniquiora postulando cum prima impetrasset futuram, primo quamlibet dimicationem subituros fuisse potius quam eas leges sibi imponi paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 16:3)
sub adventum eorum oppidani relicta urbe - iam enim magna ex parte moenibus nudata erat - in arcem, quam inexpugnabilem habent, omnes armati atque inermes concessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 58:1)
Puto concedes duo esse haec, id, quod habetur, et eum, qui habet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 12:7)
concedimus enim, quod hoc modo esse habet.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 8:2)
Natura autem beniuolentissimus, cum ex instituto Tiberi omnes dehinc Caesares beneficia a superioribus concessa principibus aliter non haberent, quam si eadem isdem et ipsi dedissent, primus praeterita omnia uno confirmauit edicto nec a se peti passus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 1:1)
Antiochus cum priore aestate omnibus quae in Coele Syria sunt civitatibus ex Ptolomaei dicione in suam potestatem redactis in hiberna Antiocheam concessisset, nihilo quietiora ea ipsis aestivis habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 247:1)
aut sub pellibus habendos milites fore, aut, si concedere in hiberna vellet, differendum esse in aestatem bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 437:2)
Quod si ut philosophos salves ea quae per miracula fiunt a disciplinis vel regulis illorum excipias, aut in his vocabula propriam significationem non observare dicas, ut videlicet proprie dicatur visio vel partus qui per miracula fiunt, quanto magis in ipso auctore miraculorum id concedi oporteat, ut illius excellentiae singularitas aliquid habeat proprium, quod sicut humanas cogitationes, ita et humanarum disciplinarum transcendat traditiones?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:11)
qua re sibi habeant sapientiae nomen et invidiosum et obscurum, concedant ut viri boni fuerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 23:9)
nisi forte concessuros tibi existumas eos, qui somnia pro somniis habent, si quando aliquod somnium verum evaserit, non id fortuito accidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 161:4)
nisi forte concessuros tibi existimas eos, qui somnia pro somniis habent, si quando aliquod somnium verum evaserit, non id fortuito accidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 161:5)
cetera lascivae faciant, concede, puellae, et siquis male vir quaerit habere virum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:363)
Primum hanc ubi dixti causam, te propter tuam Matrem non posse habere hanc uxorem domi, Pollicita est ea se concessuram ex aedibus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 488)

SEARCH

MENU NAVIGATION