라틴어 문장 검색

Alii eos arbitrantur ex halitu sicciore terrarum ignescere, paulatim in sublimiora surgentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 3:2)
postremo quod tamquam subterraneus serpens, per humiliora reptando, nondum maiores funerum excitare poterat causas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 7:4)
Namque ut pressius loquar, omnes ea tempestate velut in Cimmeriis tenebris reptabamus, paria convivis Siculi Dionysii pavitantes, qui cum epulis omni tristioribus fame saginarentur, ex summis domorum laqueariis, in quibus discumbebant, saetis nexos equinis, et occipitiis incumbentes, gladios perhorrebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 4:3)
"enim vos bonae frugi latrones inter furta parva atque servilia timidule per balneas et aniles cellulas reptantes scrutariam facitis."
(아풀레이우스, 변신, 4권 8:14)
Itaque adeo iam oppletum oppidum est solariis, Maior pars populi iam aridi reptant fame.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 6:6)
accipitrem avium rapidissimum a chamaeleonte humi reptante, si eum forte supervolet, detrahi et cadere vi quadam in terram ceterisque avibus laniandum sponte sua obiicere sese et dedere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 3:1)
ubi fumus sive halitus pinguis manifesto dilatatur et aperit se in flammam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 225:3)
flammae enim multiplicant se super halitus olei, aer super vapores aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:8)
ut flamma, quae super halitus et oleosa multiplicat se, et generat novam flammam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:5)
Tum folia fragariae marcescentis quae halitum emittunt plane cardiacum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:8)
scilicet in dubio vindex Bellona pependit, dum spado Tiresias enervatusque Melampus reptat ab extremo referens oracula Nilo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:187)
qui pendere postquam decidit, implicitus limo cunctantia pronus per vada reptabat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:255)
qui baculo nitens in qua reptavit harena unius numerat saecula longa casae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De sene Veronensi qui Suburbium numquam egressus est2)
quacumque per herbam reptares, fluxere rosae, candentia nasci lilia;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae46)
Illa quidem mollis segnique obnoxia natatu reptat et attritis vix languida serpit harenis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine2)

SEARCH

MENU NAVIGATION