라틴어 문장 검색

nam in Libya erat, sed non in arenosa:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2572)
syrtis ubi harenosa sunt loca syrtes vocantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6781)
ergo 'inmittite me ad saeva vada syrtium' aut ad harenosa loca, aut re vera ad syrtes, id est ad mundi extrema, quo me nec fama comitetur, id est ubi me nemo sciat desertorem esse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6782)
libyci ipse alibi "litus harenosum Libyae" dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1051)
eius doctor Plato triplicem finxit animum, cuius principatum, id est rationem, in capite sicut in arce posuit, et duas partes parere voluit, iram et cupiditatem, quas locis disclusit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 20:3)
sunt enim ignorantis, cum de aeternitate animorum dicatur, de mente dici, quae omni turbido motu semper vacet, non de partibus is, in quibus aegritudines irae libidinesque versentur, quas is, contra quem haec dicuntur, semotas a mente et disclusas putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 79:2)
Utrimque excipit iter aliqua ex parte harenosum, iunctis paulo gravius et longius, equo breve et molle.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 2:4)
"ipse solum colui, cuius placidissima laevum radit harenosi Thybridis unda latus, hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat, tantaque res paucis pascua bubus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권138)
ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro (non habet ingratos fabula nostra iocos), iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권487)
Redeuntem colle Lycaeo Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta talia verba refert" - restabat verba referre et precibus spretis fugisse per avia nympham, donec harenosi placidum Ladonis ad amnem venerit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 68:7)
Rursus harenosae fugiens nova moenia terrae ad sedes Erycis fidumque relatus Acesten sacrificat tumulumque sui genitoris honorat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 14:1)
pervenit, mentem sed non penetravit egenam lucis, et a primis foribus disclusa refugit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3140)
"ipse creavit enim quod, cum discludere possit, non abolet longoque sinit grassarier usu."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1169)
nec enim se segregat ipsa ante obitum vivis ex artubus aut fugit exul sanguinis et carnis penetralia seque medullis exuit abductamve abigit de pectore vitam, viscerea sed sede manens speculatur acutis omnia luminibus et, qua circumtulit acrem naturae levis intuitum nullo obice rerum disclusa, ante oculos subiectum prospicit orbem atque orbis sub mole situm sordens elementum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1231)
Haud aliter terras inter caelumque volabat, litus harenosum Libyae ventosque secabat materno veniens ab avo Cyllenia proles.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION