라틴어 문장 검색

Nam (ut apud omnes increbuerat) ad papatum expectandum fatali quodam ludibrio inductus est, scilicet praedictione harioli quiusdam quae talis fuit, successurum Leoni, cuius nomen esset Hadrianus, senem, humili loco natum, sed doctrina et prudentia eminentem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 4:9)
qualis purpureas praebebat candida vestes numinibus Latona suis, cum sacra redirent ad loca nutricis iam non errantia Deli, illa feros saltus et desolata relinquens Maenala lassato certis venatibus arcu, Phoebus adhuc nigris rorantia tela venenis extincto Pythone gerens;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:88)
caeruleus tali prostratus Apolline Python implicuit fractis moritura volumina silvis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:327)
Itaque, qui post Dareum victum hariolos et vates consulere desierat, rursus ad superstitionem, humanarum mentium ludibrium, revolutus Aristandrum, cui credulitatem suam addixerat, explorare eventum rerum sacrificiis iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 9:1)
Quodam die, cum in manibus Moysi Numeros teneremus, et me verecunde rogaret, quid sibi vellet nominum tanta congeries, cur singulae tribus in aliis atque in aliis locis varie iungerentur, quomodo Balaam ariolus sic futura Christi mysteria prophetarit, ut nullus propemodum prophetarum tam aperte de eo vaticinatus sit, respondi, ut potui, et visus sum interrogationi eius satisfacere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:5)
Nec mirum, si in plateis et in foro rerum venalium pictus ariolus stultorum verberet nates et obtorto fuste dentes mordentium quatiat, cum venenata spurcaque doctrina Romae invenerit, quos induceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:3)
qua voce ferunt Latonam usam, cum Apollinem hortaretur impetum Pythonis incessere sagittis, cuius rei naturalem rationem suo loco reddam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 17:3)
Est et illud apud Naevium in fabula Ariolo:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 6:1)
seu, barbarica cum lampade Python Arsit, in immensas oneres abiere cavernas, Et Phoebi tenuere viam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:30)
Hinc maxima serpens Descendit Python, Cyrrhaeaque fluxit in arva:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:77)
Et rubuit flammis iterum Neptunia cuspis, Spiculaque extenso Paean Pythone recoxit, Pallas Gorgoneos diffudit in aegida crines, Pallenaea Iovi mutavit fulmina Cyclops.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:44)
postea cum Iuno gravidam Pythone inmisso Latonam persequeretur, terris omnibus expulsa Latona, tandem aliquando adplicante se litoribus sorore suscepta est, et illic Dianam primo, post Apollinem peperit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 739)
qui statim occiso Pythone ultus est matris iniuriam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7310)
pius arquitenens bene 'pius', aut qui ultus est matrem de Tityo, de Niobe, de Pythone:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 751)
dicitur autem cortina, vel quod Apollinis tripos corio Pythonis tectus est, vel quod certa illinc responsa funduntur, quasi certina, vel, quod est verius, quia cor illic vatis tenetur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 924)

SEARCH

MENU NAVIGATION