라틴어 문장 검색

Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis lorica et fracta de casside buccula pendens et curtum temone iugum victaeque triremis aplustre et summo tristis captivus in arcu humanis maiora bonis creduntur.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X55)
Tunc rudis et Graias mirari nescius artes urbibus eversis praedarum in parte reperta magnorum artificum frangebat pocula miles, ut phaleris gauderet equus caelataque cassis Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae imperii fato, geminos sub rupe Quirinos, ac nudam effigiem clipeo venientis et hasta pendentisque dei perituro ostenderet hosti, ponebant igitur Tusco farrata catino:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI35)
Non minimum terroris incussit barbaris Cornidius centurio satis barbarae, efficacis tamen apud tales homines stolidi-tatis, qui foculum gerens super cassidem, agitatum motu corporis, flammam velut ardenti capite funditabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MOESICUM 1 4:3)
Illic, plebeia contectus casside vultus, Ignotusque hosti, quod ferrum, Brute, tenebas!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:15)
Quo postquam partu Danaes et divite nimbo Ortum Parrhasiae vexerunt Persea pennae Arcados auctoris citharae liquidaeque palaestrae, Et subitus praepes Cyllenida sustulit harpen, Harpen alterius monstri iam caede rubentem, [A Iove dilectae fuso custode iuvencae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:21)
Ipsa regit trepidum Pallas, dextraque tremente Perseos aversi Cyllenida dirigit harpen, Lata colubriferi rumpens confinia colli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:28)
Hermes Martia saeculi voluptas, Hermes omnibus eruditus armis, Hermes et gladiator et magister, Hermes turba sui tremorque ludi, Hermes, quem timet Helius, sed unum, Hermes, cui cadit Advolans, sed uni, Hermes vincere nec ferire doctus, Hermes subpositicius sibi ipse, Hermes divitiae locariorum, Hermes cura laborque ludiarum, Hermes belligera superbus hasta, Hermes aequoreo minax tridente, Hermes casside languida timendus, Hermes gloria Martis universi, Hermes omnia solus et ter unus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIV1)
Non iaculo, non ense fuit laesusve sagitta, Casside dum liber Parthenopaeus erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVI6)
Dic mihi, virgo ferox, cum sit tibi cassis et hasta, Quare non habeas aegida.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXIX Minerva argentea1)
nam consequens fuerat ut diceret 'dextras armant gladii falcati'. falcatus autem ensis est harpe, qua usus est Perseus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7323)
Lucanus ait harpen alterius monstri iam caede rubentem (9.663).
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7324)
harpen, id est curvum gladium in modum falcis, a Perseo inventam multi dixerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 50313)
Iuvenalis et fracta de casside buccula pendens et curtum temone iugum victaeque triremis aplustre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 93)
nullum cum victis certamen deest 'esse oportere'. et aethere cassis id est luce vacuis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1041)
Quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis, sanguineum late tollit caput oraque mille vulneribus confossa cruenta casside velat;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION