라틴어 문장 검색

Inflant autem omnia fere legumina, omnia pinguia, omnia dulcia, omnia jurulenta, mustum, atque etiam id vinum, cui nihil adhuc aetatis accessit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVI De his quae inflant, aut non. 1:1)
tum deinde ea musto implenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 6:3)
Sed in his tribus utique vitandum est, ne, quod haustum erit, devoretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 2:4)
crispatur opaca pampinus et musto sudantem ventilat uvam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae7)
densus nube sua tactuque inmitis et haustu, sed vitreis idem lucidus usque vadis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus16)
Si deerit fluens unda, putealis quaeratur in vicino, quae non sit haustus profundi, non amari saporis aut salsi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 1:2)
Utraque candidi musti alterna vice annorum plus aut minus adferunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 23:4)
ut tres Helvenacae, quarum duae maiores nequaquam minori bonitate et abundantia musti pares habentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 25:2)
Ut Spionia dapsilis musto sed amplitudine magis uvarum quam numero fertilis, ut Horconia, ut Murgentina eademque Pompeiana, ut Numisiana, ut Venucula eademque Scirpulaatque Sticula, ut nigra Fregellana, ut Merica, ut Rhaetica, ut omnium quas cognovimus copiosissima Arcelaca maior, a multis Argitis falso existimata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 27:1)
illinc Arcelaca cursus, illinc Spioniae Basilicaeve convertant,quibus alma tellus annua vice velut aeterno quodam puerperio laeta mortalibus distenta musto demittit ubera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 3:2)
Atque ideo necessitas cogit agricolam musti annonam experiri,cum plurimum pretio accedat si venditio vel in annum vel in aestatem certe differri possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 6:4)
nec tamen dubium, quin tanto melioris saporis praebeat mustum, quanto in editiora iuga consurgat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 19장 3:3)
at Pompei theatrum igne fortuito haustum Caesar extructurum pollicitus est eo quod nemo e familia restaurando sufficeret, manente tamen nomine Pompei.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장5)
vesperascente die sitim haustu gelidae aquae sedavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장5)
uir neque satis constans et ingenio truci in desperatione rerum mortem timore appetitam ita expauit, ut haustum uenenum paenitentia euomuerit medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac sciens minus noxium temperasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION