라틴어 문장 검색

Africana albigerus Aquilia Alexandrina Aegyptia culminea conditiva Liciniana orchas oleaster pausia paulia radius Sallentina Sergiana Termutia;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 6:2)
Hebenus Meroetica vastos Non operit postes, sed stat pro robore vili, Auxilium, non forma, domus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:8)
Late tibi gurgite rupto Ambitur nigris Meroe fecunda colonis, Laeta comis ebeni:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:61)
nam ex sua persona poeta ait 'forte sacer Fauno foliis oleaster amaris hic steterat nautis olim' et subiunxit 'sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum s.' at postea dicendo 'bello fecere profanos' docuit 'profanum' esse quod a religione in usum hominum transiit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7793)
ubi oleae in oleastrum insitae non fuerint, etiam si incendio conflagrarint, exustae a trunco reviviscent et caesae reverti possunt atque ima similes revirescere terra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3123)
insitae autem cum summe perierint, oleastri truncus remanet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3124)
"en saperdas advehe Ponto, castoreum, stuppas, hebenum, tus, lubrica Coa;"
(페르시우스, 풍자, satire 578)
At medio torus est ebeno sublimis in antro, plumeus, unicolor, pullo velamine tectus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:11)
quippe notam linguae bacis oleaster amaris exhibet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 60:7)
ecce tibi inserto revirescit nunc oleastro truncus et externi vestitur cortice libri, iam miserere tui.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3109)
quodcumque nox mundi dehinc infecit atris nubibus, tu, rex, Eoi sideris vultu sereno inlumina, tu, sancte, qui taetram picem candore tinguis lacteo, ebenoque crystallum facis, delicta tergens 1 livida.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus20)
Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris hic steterat, nautis olim venerabile lignum, servati ex undis ubi figere dona solebant Laurenti divo et votas suspendere vestes, sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 29:1)
Sola India nigrum fert ebenum, solis est turea virga Sabaeis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:7)
Indicio est tractu surgens oleaster eodem plurimus et strati bacis silvestribus agri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:4)
infelix superat foliis oleaster amaris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION