라틴어 문장 검색

Herbidus silvestrisque ager planus sublimi clauditur maceria, cuius tribus lateribus porticus applicantur, et in quarto duae cellae, ut sit altera custodis habitatio, atque altera stabulum pavonum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 3:4)
Palustris quoque,sed herbidus ager destinetur, atque alia pabula conserantur, ut vicia, trifolium, faenum Graecum, sed praecipue genus intubi, quod σέριν Graeci appellant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 2:4)
nam exorta vis locustarum ambederat quidquid herbidum aut frondosum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장8)
satis ferax, frugiferarum arborum impatiens, pecorum fecunda, sed plerumque improcera.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 1:2)
virgam frugiferae arbori decisam in surculos amputant eosque notis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuito spargunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 1:3)
secutus Moyses coniectura herbidi soli largas aquarum venas aperit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 3장5)
et manere vestigia, terramque ipsam, specie torridam, vim frugiferam perdidisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장2)
auo quoque eius fulgur procuranti, cum exta de manibus aquila rapuisset et in frugiferam quercum contulisset, responsum est summum sed serum imperium portendi familiae;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 2:1)
adeoque validas arbores sustinet moles, ut stipites earum VIII cubitorum spatium crassitudine aequent, in L pedum altitudinem emineant frugiferaeque sint, ut si terra sua alerentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 37:3)
In vertice herbidus campus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 27:2)
Qualis frugifero quercus sublimis in agro, Exuvias veteres populi sacrataque gestans Dona ducum, nec iam validis radicibus haerens, Pondere fixa suo est;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:67)
Utraque frugiferis est insula nobilis arvis, Nec plus Hesperiam longinquis messibus ullae, Nec Romana magis complerunt horrea terrae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:36)
Ausoniam qua torquens frugifer oram, Dalmatico Boreae, Calabroque obnoxius Austro Appulus Hadriacas exit Garganus in undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:2)
Pallas frugiferas iussit non laedere terras, Et parci populis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:36)
"Ecce arbusta frugifera, ecce iam seges cana, iam temulenta vindemia imbri corrumpitur, grandine caeditur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION