라틴어 문장 검색

Nam, cum Dominus descendisset de celo monte,occurit ei quidam leprosus, dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 8:4)
Si ergo Dominus celi non est dedignatus tangere tam turpes pauperes, utest leprosus et cecus, nec nos miseri dedignari debemus tangere quoslibet pauperes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 8:9)
Sed illis quaerentibus hospitium Marianidictum fuit quod ipse et multi de concivibus petiissent heremum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:13)
Auditistalibus de septem qui venerant philosophis tribus cum praedicto sapientein heremo remanentibus quatuor repatriaverunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:24)
Propter quod etiam Avicenna dicit, quod quidam ex imaginatione leprae leprosus factus est, et patientibus fluxum sanguinis prohibet Galenus aspectum rubicundorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:5)
Unde et Samaritanus ille aliis antefertur, qui cum leprosis aliis novem secundum praeceptum Domini, mundatus a lepra, solus regressus ad Christum amplificabat Deum, et agebat gratias.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 3:31)
Stultus enim ut luna mutatur, et versicolor, aut humorum varietate difformis animam suam in leprosi corporis speciem turpi contagione commaculat, salubres cogitationes noxiis saepe permiscens.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:11)
Aequum quippe erat, ut piscationem sibi iam olim a Domino conmissam veteranus piscator, sagena predicationis Europico ponto directus, ad finem usque mundi prosequeretur et antiquus dierum pastor ovium nuncupatus agnos sibi specialiter commendatos et diu in heremo vacantes ad ovilia pascua perduceret, ubi eis individuus comes illius et egregius gentium predicator lac potum daret pro esca, quoadusque fierent oves foetosae, habundantes in egressibus suis, et fieret unum ovile et unus pastor, Iesus Christus dominus noster.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:4)
nam sunt turpiter defuncti timentes in heremo;
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM98)
Nam postquam sancto Evagrio transmittente in ea ad me heremi parte delatae sunt, quae inter Syros et Sarracenos vastum limitem ducit, sic gavisus sum, ut illum diem Romanae fclicitatis, quo primum Marcelli apud Nolam proelio post Cannensem pugnam superba Hannibalis agmina conciderunt, ego vicerim.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 1:3)
QUANTO studio et amore contenderim, ut pariter in heremo moraremur, conscium mutuae caritatis pectus agnoscit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:1)
Nolo pristinarum necessitatum recorderis - nudos amat heremus - nolo te antiquae peregrinationis terreat difficultas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:11)
O heremus .familiari Deo gaudens!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:4)
Infinita heremi vastitas terret?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:20)
Quotienscumque illuc cogitatione conscendens, totiens in heremo non eris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION