라틴어 문장 검색

sicut diversis temporibus loquentes eamdem diem modo per hoc adverbium cras designamus dum adhuc futura est, modo per hodie dum praesens est, modo per heri, cum praeterita est. Antequam itaque nascerer, cum sciret Deus me nasciturum esse, eo quidem tempore quo nasciturus eram, nunc quoque nihilominus id scit, scilicet eodem tempore natum esse:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:8)
Nihil his ingeniis duce proficiente, consilio suorum accepto, eo quod civitas Assur, hoc tempore gravissimae hiemis inchoante, prae frigore et nive insuperabilis haberetur, Jerusalem Decembri mense mediato rediit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 12:1)
Potens enim est Deus etiam de istorum manibus nos liberare, sicut heri de manu plurimorum et fortiorum liberavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 137:12)
Capta itaque et subjugata civitate Tripla, rex Baldewinus consilio Bertranni, filii comitis Reymundi, quem praefecerat eidem civitati, in anno sequenti convocatis universis viris Christiani nominis, in mense Decembri mediis algoribus civitatem Baurim, quam vocant Baruth, obsedit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 30:2)
Heri cur heres, eris tu non eris heres?
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 45:26)
Heri totus non sufficiebat ei mundus:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 231:2)
Heri populo imperavit:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 232:3)
Heri multos potuit a morte liberare:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 233:2)
Heri ducebat exercitus:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 234:2)
Heri terram premebat:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 235:2)
Heri gentes eum timebant:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 236:2)
Heri amicos habuit et inimicos:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 237:2)
Deinde diebus paucis Helena virgine, Constanti sorore, eidem Caesari iugali foedere copulata, paratisque universis quae maturitas proficiscendi poscebat, comitatu parvo suscepto, kalendis Decembribus egressus est deductusque ab Augusto ad usque locum duabus columnis insignem, qui Laumellum interiacet et Ticinum, itineribus rectis Taurinos pervenit, ubi nuntio percellitur gravi, qui nuper in comitatum Augusti perlatus, de industria silebatur, ne parata diffluerent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 18:1)
Hac Iulianus rei novitate perculsus, et coniciens quorsum erumperet, si eisdem transisset intactis, retento milite circumvallare disposuit castella munita, quae Mosa fluvius praeterlambit, et ad usque quartum et quinquagesimum diem, Decembri scilicet et Ianuario mense, obsidionales tractae sunt morae, destinatis barbarorum animis incredibili pertinacia reluctantibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장 2:1)
Exceptus igitur tertium Iduum Decembrium verecundis senatus officiis, et popularium consonis plausibus, stipatusque armatorum et togatorum agminibus, velut acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum non modo contuitu destinato, sed cum admiratione magna defixis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 2장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION