라틴어 문장 검색

Sunt enim qui iambicum putent, quod sit orationis simillimus, qua de causa fieri ut is potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in fabulis, quod ille dactylicus numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 1:2)
Quod longe Aristoteli videtur secus, qui iudicat heroum numerum grandiorem quam desideret soluta oratio, iambum autem nimis e vul- gari esse sermone.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 2:3)
"ecce modo heroas sensus adferre videmus nugari solitos graece, nec ponere lucum artifices nec rus saturum laudare, ubi corbes et focus et porci et fumosa Palilia faeno, unde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti."
(페르시우스, 풍자, satire 152)
heroi res erat ista pedis, sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques, res tamen ante dedit, sero quoque vera tulisti nomina, iam pridem tu pater orbis eras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권74)
Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis dulcia convictus membra fuere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1023)
sperne, Camena, leves hederas, cingere tempora quis solita es, sertaque mystica dactylico texere docta liga strophio, laude Dei redimita comas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum6)
cernas mollescere cultu heroas vetulos, opifex quibus aspera membra finxerat et rigidos duraverat ossibus artus, sed pudet esse viros, quaerunt vanissima quaeque quis niteant,genuina leves ut robora solvant, vellere non ovium, sed Eoo ex orbe petitis ramorum spoliis fluitantes sumere amictus gaudent et durum scutulis perfundere corpus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 178)
ast ego serta choro in medio texta feram pede dactylico, vilia, marcida, festa tamen.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.58)
"Entelle, heroum quondam fortissime frustra, tantane tam patiens nullo certamine tolli dona sines?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:2)
ille deum vitam accipiet, divisque videbit permixtos heroas, et ipse videbitur illis, pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.12)
alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo delectos Heroas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.17)
Quem virum aut heroa lyra vel acri tibia sumis celebrare, Clio?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 121)
hos utinam inter heroas natum tellus me prima tulisset.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:2)
quin ex instrumento quoque heroum illorum aestimanda nobis datur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 178:1)
ῥυθμο`σ est aut par ut dactylicus, una enim syllaba longa par est duabus brevibus (est quidem vis eadem et aliis pedibus, sed nomen illud tenet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 303:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION