라틴어 문장 검색

in qua stativa habuit, ut vexatos milites quiete firmare!
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 24:4)
Rex fama eorum hominum constantique adseveratione motus dimissis in urbem amicorum plerisque alia via praeter Babylonem ducit ac ducenta inde stadia stativa conlocat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:83)
Haec per Antistium Furniumque legatos et Agrippam hibernans in Tarraconis maritimis Caesar accepit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 6:1)
Aut enim stativae sunt aut conceptivae aut imperativae aut nundinae.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 5:2)
Et sunt stativae universi populi communes certis et constitutis diebus ac mensibus et in fastis statis observa­tionibus annotatae, in quibus praecipue servantur Agonalia Carmentalia Lupercalia:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 6:1)
hoc iuxta augurii genus quod stativum dicitur retulit, in quo consideratur, quo in loco auguria peragi debeant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 842)
sane superius de speciebus stativi augurii dictum est, in quibus capillorem esse diximus, quod hoc loco tangit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4232)
Ubi sis hibernaturus et qua spe aut condicione perscribas ad me velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 17 3:5)
mihi nune Ligus ora intepet hibernatque meum mare, qua latus ingens dant scopuli et multa litus se valle receptat.
(페르시우스, 풍자, satire 64)
Nam Albinus, Auli fratris exercitusque clade perculsus, postquam decreverat non egredi prouincia, quantum temporis aestiuorum in imperio fuit, plerumque milites statiuis castris habebat, nisi cum odor aut pabuli egestas locum mutare subegerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장5)
ea res ab stativis excivit Mettium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 235:4)
in his stativis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus tamen magis quam militibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 584:1)
invidiae erat amissum Cremerae praesidium, cum haud procul inde stativa consul habuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 579:4)
Postumio consul fuit - in Aequos missus in Latino agro stativa habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 11:2)
victor consul ingenti praeda potitus eodem in stativa rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 93:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION