라틴어 문장 검색

"vincens ut Aiax praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles, parcendum est teneris, nondum implevere medullas maturae mala nequitiae, cum pectere barbam coeperit et longae mucronem admittere cultri, falsus erit testis, vendet periuria summa exigua et Cereris tangens aramque pedemque, elatam iam crede nurum, si limina vestra mortifera cum dote subit, quibus illa premetur per somnum digitis!"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV76)
nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu paulatimque gradus aetatis scandere adultae, plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt, dum facile in venas cibus omnis inditur et dum non ita sunt late dispessa, ut multa remittant et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:5)
Unde pronuntiandum est veteres indulsisse copiae per varietatem, ut dicebant exanimos et exanimes, inermos et inermes, tum hilaros atque hilares:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 16:1)
Emi seu puerum togamve pexam Seu tres, ut puta, quattuorve libras, Sextus protinus ille fenerator, Quem nostis veterem meum sodalem, Ne quid forte petam timet cavetque, Et secum, sed ut audiam, susurrat:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIV1)
Nam Caeretani cultor ditissimus agri Hos Hilarus colles et iuga laeta tenet.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII3)
Iam sex aut septem nupsisti, Galla, cinaedis, Dum coma te nimium pexaque barba iuvat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LVIII1)
Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis Constringatque tuos purpura pexa toros, Dormiat et tecum, modo qui dum Caecuba miscet Convivas roseo torserat ore puer:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVI4)
tum hilarus Iuppiter vultus natae libavit, id est contigit, scilicet ut nos solemus cum blandimentis quibusdam sinistram maxillam contingere liberorum ac deinde ad os nostrum dextram referre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2564)
ab eo quod toto corpore feratur, ut pectebatque ferum et paulo post saucius at quadrupes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 514)
pectebatque ferum quadrupedem, ut in latus inque feri curvam compagibus alvum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4891)
de in- pexis barbis pecudum pendens gutta duratur, aut certe de tectis vel arboribus gutta horrida induruit in modum barbarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3665)
quos pexo capillo nitidos aut inberbis aut bene barbatos videtis, manicatis et talaribus tunicis velis amictos, non togis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 22:5)
ergo, si semel tristior effectus est, hilara vita amissa est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 122:4)
nihil enim tam facile quam multitudo a tristitia et saepe ab acerbitate commode et breviter et acute et hilare dicto deducitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 340:2)
libertum ego habeo sane nequam hominem, Hilarum dico, ratiocinatorem et clientem tuum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 12 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION