라틴어 문장 검색

Et nota quod iuste et digne iudex potest et debet vindictam facere etoccidere sceleratos, ac latrones publicos et homicidas et alios similiaperpetrantes, ut per infinitas auctoritates veteris et novi testamentiprobari potest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 87:1)
Verumtamen non homicidio voluit homicidam vindicari, qui mavult peccatoris correctionem, quam mortem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:8)
et sciat quod etiamsi homines effugiat homicida, Dei tamen judicium non possit evadere, sed majori et aeterno supplicio reservetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 4:5)
Quid etiam de homicida?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:4)
pugnaui cum irata matre pro priuigno malo uitricus, ueluti pater pro optimo filio aduersus nouercam, nec satis fuit, ni bonae uxoris prolixam liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem.
(아풀레이우스, 변명 97:17)
"Quare magis congruit sedulo singulos atque universos vos pro dignitate publica providere, ne nefarius homicida tot caedium lanienam, quam cruenter exercuit, impune commiserit."
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:3)
"ego quidem pro hospitii salute et homicida sum et reus capitis inducor, at ille non contentus quod mihi nec assistendi solacium perhibuit, insuper exitium meum cachinnat."
(아풀레이우스, 변신, 3권 6:7)
"cum ecce crapula madens et improvidae noctis deceptus caligine, audacter mucrone destricto in insani modum Aiacis armatus, non ut illi vivis pecoribus infestus tota laniavit armenta, sed longe fortius, qui tres inflatos caprinos utres exanimasti ut ego te prostratis hostibus sine macula sanguinis non homicidam nunc sed utricidam amplecterer."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:29)
"Sed non diutius meis cladibus laetaberis, homicida:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:11)
quae nullo quidem domus infortunium nuntiante cuncta cognorat, sed ei per quietem obtulit sese flebilis patris sui facies, adhuc nodo revincta cervice, eique totum novercae scelus aperuit, de adulterio, de maleficio, et quemadmodum larvatus ad inferos demeasset.
(아풀레이우스, 변신, 9권 28:2)
Sed noverca forma magis quam moribus in domo mariti praepollens, seu naturaliter impudica seu fato ad exi tremum impulsa flagitium, oculos ad privignum adiecit:
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:4)
Ergo prolixe pollicetur, et bonum caperet animum refectionique se ac saluti redderet impendio suadet, donec patris aliqua profectione liberum voluptati concederetur spatium, statimque se refert a noxio conspectu novercae, et tam magnam domus cladem ratus indigere consilio pleniore ad quendam compertae gravitatis educatorem senem protinus refert:
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:2)
illum incestum paterno thalamo, illum parricidam fraterno exitio et in comminata novercae caede sicarium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 6:2)
quod se vocasset indignatus fastidio novercae iuvenis, quod ulciscens iniuriam filii eius mandaverit necem, quod promisisset grande silentii praemium, quod recusanti mortem sit comminatus, quod venenum sua manu temperatum dandum fratri reddiderit, quod ad criminis probationem reservatum poculum neglexisse suspicatus sua postremum manu porrexerit puero.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:8)
et novercae quidem perpetuum indicitur exilium, servus vero patibulo suffigitur et omnium consensu bono medico sinuntur aurei, opportuni somni pretium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION