라틴어 문장 검색

quamlibet inlustres meritis et sanguine clari praemia virtutum titulis et honoribus aucti ardua rettulerint fastorumque arce potiti annales proprio signarint nomine chartas, atque inter veteres cera numerentur et aere, attamen in paucis, iam deficiente caterva, nec persona sita est patriae nec curia constat;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권179)
Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis praemium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulo praeterquam huius diei memoriam sempiternam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 26:1)
consulatus inde ac triumphos, omnia praemia ab se, omnes honores sperare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 547:2)
"Proditores et transfugae in urbibus meis regnant, non, hercule, quia tanto honore digni habentur, sed ut praemiis eorum vestri sollicitentur animi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:8)
Ut autem rerum integer ordo servetur, praemiaque virorum fortium maneant incorrupta, nec honores ambitio praeripiat clandestina, id sub reverenda consilii vestri facie statuo, ut neque civilis quisquam iudex, nec militiae rector, alio quodam praeter merita suffragante, ad potiorem veniat gradum, non sine detrimento pudoris, eo qui pro quolibet petere temptaverit discessuro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 7:1)
itaque in victoria hominis necessari neque honoris neque pecuniae dulcedine sum captus, quibus praemiis reliqui, minus apud eum quam ego cum possent, immoderate sunt abusi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 3:8)
Adiuvat et magna proclamat voce Diores, qui subiit palmae, frustraque ad praemia venit ultima, si primi Salio reddentur honores.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 13:16)
Quod cum interrogatus Socrates esset, respondit sese meruisse ut amplissimis honoribus et praemiis decoraretur et ut ei victus cotidianus in Prytaneo publice praeberetur, qui honos apud Graecos maximus habetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 232:3)
iam Prusiam Eumeni honore praeferri, iam Antiochum victorem ab Aegypto, praemio belli, arceri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 289:1)
quae singula etsi distrahebant rem publicam, exercebant tamen illorum temporum eloquentiam et magnis cumulare praemiis videbantur, quia quanto quisque plus dicendo poterat, tanto facilius honores adsequebatur, tanto magis in ipsis honoribus collegas suos anteibat, tanto plus apud principes gratiae, plus auctoritatis apud patres, plus notitiae ac nominis apud plebem parabat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 4:1)
is autem, qui vere appellari potest honos, non invitamentum ad tempus sed perpetuae virtutis est praemium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 10 2:3)
Harum unam iuveni supremum maestus honorem induit arsurasque comas obnubit amictu, multaque praeterea Laurentis praemia pugnae aggerat et longo praedam iubet ordine duci.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:6)
olympiacae miratus praemia p. studiosus curulis certaminis, quod geritur apud Pisas in honorem Iovis Olympici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 496)
In deterius deinde cotidie data res est, siue luxu temporum - nihil enim tam mortiferum ingeniis quam luxuria est - siue, cum praemium pulcherrimae rei cecidisset, translatum est omne certamen ad turpia multo honore quaestuque uigentia, siue fato quodam cuius maligna perpetuaque in rebus omnibus lex est, ut ad summum perducta rursus ad infimum, uelocius quidem quam ascenderant, relabantur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 7:1)
Pompeius paucis post diebus in Thessaliam pervenit contionatusque apud cunctum exercitum suis agit gratias, Scipionis milites cohortatur, ut parta iam victoria praedae ac praemiorum velint esse participes, receptisque omnibus in una castra legionibus suum cum Scipione honorem partitur classicumque apud eum cani et alterum illi iubet praetorium tendi.
(카이사르, 내란기, 3권 82:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION