라틴어 문장 검색

Actum est hoc mense Octobrio, ipsoque mense fere mediante eclypsis solis facta est hora diei VIII.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:8)
Nam casu hora diei sexta ipsum castrum igne accensum combussit aecclesias inibi sancti Vedasti, sancti Petri et sanctae Mariae.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 47:2)
Ante horam diei terciam visi sunt et usque post meridiem permanserunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 59:11)
nam dicitur ante horam diei secundam ieiunus adhuc et abstemius testimonium istud uendidisse.
(아풀레이우스, 변명 56:2)
Itaque hac reperta ratione, sex illae candelae per viginti quatuor horas die nocteque sine defectu coram sanctis multorum electorum Dei reliquiis, quae semper eum ubique comitabantur, ardentes lucescebant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:3)
Cum hora diei decima fere ad Saxa Rubra venisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotavit ad vesperum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 7:3)
Hoc eo consilio fecit nequis sibi morae quicquam fore speraret et ut omnes in dies horasque parati essent.
(카이사르, 아프리카 전기 1:5)
Ac tantum fuit in militibus studii, ut milium sex ad iter addito circuitu magnaque ad vadum fluminis mora interposita eos, qui de tertia vigilia exissent, ante horam diei VIIII consequerentur.
(카이사르, 내란기, 1권 64:12)
A quibus cum paulo tardius esset administratum, ipse hora diei circiter IIII. cum primis navibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 23장2)
Gallina post primam emitti, et ante horam diei undecimam claudi debet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 5:1)
Quod ne fiat, boni curatoris est vernis temporibus observare alvos in octavam fere diei horam, post quam non temere se nova proripiunt agmina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 3:1)
quinta ab hora diei ad noctem caesi hostes decem milia passuum cadaveribus atque armis opplevere, repertis inter spolia eorum catenis quas in Romanos ut non dubio eventu portaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 18장2)
Quinta ferme hora diei erat, cum citus eques adventare hostis, praegredi paucos, motum fremitumque late audiri nuntiavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장1)
Cicerone in iudicio quodam deplorante temporum statum Publium Clodium inimicum eius, frustra iam pridem a patribus ad plebem transire nitentem, eodem die horaque nona transduxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 4:3)
Et ille per a ludum, bene deos suadere, respondit revocatisque amicis in horam diei ferme secundam convivii tempus extraxit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION