라틴어 문장 검색

Illic lepus melancholico arreptus furore, non somno, sed timoris sopore perterritus, canum somniabat adventum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:166)
Comperimus etiam illic non ex auditu solum, sed ex veridica eorum relatione qui et participes fuere ejusdem tribulationis, in eodem sitis articulo viros et mulieres miseros cruciatus pertulisse, quod mens horrescat, auditus expavescat, et de tam miserabili infortunio in suis contremiscat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:1)
Hoc prospero eventu laetati, Robertus Flandrensis, Robertus comes Northmannorum, [0478A] Cano de Monteacuto, comes Reymundus et omnis nobilitas Galliae quae aderat, hostes impetu equorum perrumpunt, multos hasta et gladio perforant, in pontem moribundos cogunt tendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:10)
Caput vero mirae grossitudinis erat, aures latissimae et pilosae, capilli cani cum barba, quae a mento usque ad umbilicum ejus profluebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 52:10)
Scio quod horrescunt aures mala et tormenta inauditae famis auscultantes, quibus populus Dei inclusus opprimebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:5)
Et Ihesus filius Sirac dixit, "Fili, a iuventutetua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 5:11)
--Fili, ne sit canis corde nobilior te, quibenefactorum suorum non obliviscitur, tu autem benefactorum tuorum oblivisceris.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 14:5)
quo dum periculum futurae mortis horrescunt, impietati atque injustitiae renuntiarent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:10)
Cani enim quidam sunt sensus hominum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 5:12)
En inquit cana Romanorum exercituum fides et religionibus firmis iuramenta constricta!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 16:1)
Inter quos hi qui ad satietatem vixerunt, potiores auctoritate longaeva, per canos et rugas clamitant saepe, rem publicam stare non posse, si futura concertatione, quem quisque vindicat, carceribus non exsiluerit princeps, et inominalibus equis, parum cohaerenter circumflexerit metam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 30:1)
Horrescit animus omnia recensere, simulque reformidat, ne ex professo quaesisse videamur in vitia principis, alia commodissimi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 9:1)
has canis urget aquas.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 6:4)
alludit turba ministra cani.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:3)
Motus uoce canum ceruus fugit, auia silue Deserit, arua tenet, claustra bouina subit.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION