라틴어 문장 검색

Proinde horrifico adversum fragore terrente, ubi primum apud Argentariam signo per cornicines dato, concurri est coeptum, sagittarum verrutorumque missilium pulsibus crebriores hinc indeque sternebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 8:1)
Nec iam obiectu pulveris caelum patere potuit ad prospectum, clamoribus resultans horrificis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 2:5)
Eodem anno loca quaedam circa Renum fluvium et in Gallia et in Germania tremuerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 149:4)
Sed et in Gallia Santones, civitas Aquitaniae, mense Septembrio dicitur tremuisse.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 233:3)
Tremens ad haec et stridens vocula pavida sic anus:
(아풀레이우스, 변신, 4권 7:4)
"Quod tremit ipse Iovis, quo numina terrificantur, Fluminaque horrescunt et Stygiae tenebrae."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:38)
"extra terminum mentis suae posita prorsus omnium mariti monitionum suarumque promissionum memoriam effudit et in profundum calamitatis sese praecipitavit, tremensque et exsangui colore lurida tertiata verba semihianti voce substrepens sic ad illas ait:"
(아풀레이우스, 변신, 5권149)
"At vero Psyche tanto aspectu deterrita et impos animi, marcido pallore defecta tremensque desedit in imos poplites et ferrum quaerit abscondere, sed in suo pectore:"
(아풀레이우스, 변신, 5권170)
tremit colit et adorat.
(ARCHIPOETA, II47)
Eas ferias si quis polluisset piaculoque ob hane rem opus esset, hostiam si deo, si deae immolabant, idque ita ex decreto pontificum observatum esse M. Varro dicit, quoniam et qua vi et per quem deorum dearumve terra tremeret incertum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 4:1)
Portus ab accessu ventorum inmotus et ingens Ipse, sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 11:2)
Sed eam capitis poenam sanciendae, sicuti dixi, fidei gratia horrificam atrocitatis ostentu novisque terroribus metuendam reddiderunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 49:1)
Ille tremens ira duo facta per hec sibi mira, Iecit in hanc cultrum, scelus hoc ita se ratus ultum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:29)
Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc compellam eos, et trement paulisper sub onere regis principum.
(불가타 성경, 호세아서, 8장10)
De vitulo Bethaven trement habitatores Samariae; quia luget super eum populus eius; dum sacerdotes eius super eum exsultant in gloria eius; vere migrabit ab eo.
(불가타 성경, 호세아서, 10장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION