라틴어 문장 검색

" Haec cum dixisset, iuravit se nisi victorem in castra non reversurum reliquosque, ut idem facerent, hortatus est.
(카이사르, 내란기, 3권 87:8)
Milites tamen omnes in armis esse iussit regemque hortatus est, ut ex suis necessariis, quos haberet maximae auctoritatis, legatos ad Achillam mitteret et, quid esset suae voluntatis, ostenderet.
(카이사르, 내란기, 3권 109:4)
Sabinus suos hortatus cupientibus signum dat. Impeditis hostibus propter ea quae ferebant onera subito duabus portis eruptionem fieri iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 19장2)
Quibus auditis, liberaliter pollicitus hortatusque ut in ea sententia permanerent,
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 21장6)
His adductis, in eis filio propinquisque eius omnibus, quos nominatim evocaverat, consolatus Indutiomarum hortatusque est uti in officio maneret;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 4장2)
misit Achaemenio quidquid de Tigride Medus, cum supplex emeret Romanam Parthia pacem.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:144)
Sic ait hortatusque suos belloque viaeque instruit.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:213)
Hic sedet et Solem blando clangore salutat debilior miscetque preces ac supplice cantu praestatura novas vires incendia poscit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix17)
numinibus votisque vacas et supplice crine verris humum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae107)
"Tu iuga Taygeti frondosaque Maenala, Clio, i Triviae supplex;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:155)
Sed Parcae vetuere minas orbique timentes ante pedes soliumque ducis fudere severam canitiem genibusque suas cum supplice fletu admovere manus, quarum sub iure tenentur omnia, quae seriem fatorum pollice ducunt longaque ferratis evolvunt saecula fusis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:16)
mox nomina supplex cum fletu precibusque ciet veterumque laborum admonet et frustra iugulum parcentibus offert, defixoque malis animo sua membra suasque cernit abire manus:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:106)
illi terribilis, quibus otia vendere semper mos erat et foeda requiem mercede pacisci, natis obsidibus pacem tam supplice vultu captivoque rogant, quam si post terga revincti Tarpeias pressis subeant cervicibus arces.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:114)
sternitur ignavus Nasamon, nec spicula supplex iam torquet Garamas;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:183)
iam non praetumidi supplex Orientis ademptam legatis poscit Libyam famulosve precatur (dictu turpe) suos:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:49)

SEARCH

MENU NAVIGATION