라틴어 문장 검색

Et hoc quoque ex alienis hortulis sumptum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 10:2)
" " Non inritant," inquit, " hi hortuli famem, sed extinguunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 10:3)
"iam si forte gradus geminam convertis ad Arcton ut venias in templa dei qui maximus ille est, deliciis redolent iunctis apotheca penusque;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem104)
ilicet si horreis apothecisque seu penu impleta destinas illic usque ad adventum hirundineum vel ciconinum Iani Numaeque ninguidos menses in otio fuliginoso sive tunicata quiete transmittere, nobis quoque parum in oppido fructuosae protinus amputabuntur causae morarum, ut, dum ipse nimirum frueris rure, nos te fruamur, quibus, ut recognoscis, non magis cordi est aut voluptati ager cum reditibus amplis quam vicinus aequalis cum bonis moribus, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Maurusio suo Salutem. 2:1)
tibi avaritiae non fuit pascere monitis animam fragilitate ieiunam et de apotheca dilectionis altissimae sectandae nobis humilitatis propinare mensuram.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 4:4)
Qui autem fructibus rusticis serviunt, in eorum vestibulis stabula, tabernae, in aedibus cryptae, horrea, apothecae ceteraque, quae ad fructus servandos magis quam ad elegantiae decorem possunt esse, ita sunt facienda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장5)
Cum adieris eius hortulos et inscriptum hortulis legeris Hospes, hic bene manebis, hic summum bonum voluptas est, paratus erit istius domicilii custos hospitalis, humanus, et te polenta excipiet et aquam quoque large ministrabit et dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 10:1)
sed plane pone stabulum prospectum hortulum iam fame perditus fidenter invado et, quamvis crudis holeribus, affatim tamen ventrem sagino, deosque comprecatus omnes cuncta prospectabam loca, sicubi forte conterminis in hortulis candens repperirem rosarium.
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION