라틴어 문장 검색

Ut nuptiarum dictus advenit dies, Amans dolorem quia non poterat perpeti, Maerens propinquos contulit se in hortulos, Quos ultra paulo villa splendida divitis Erat acceptura virginem e matris sinu, Parum ampla in urbe visa quod fuerat domus.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.3)
Et hoc quoque ex alienis hortulis sumptum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 10:2)
" " Non inritant," inquit, " hi hortuli famem, sed extinguunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 10:3)
nisi quod, cum sese hinc salsum portis pelagus impingeret, hinc cloacali pulte fossarum discursu lintrium ventilata ipse lentati languidus lapsus umoris nauticis cuspidibus foraminato fundi glutino sordidaretur, in medio undarum sitiebamus, quia nusquam vel aquaeductum liquor integer vel cisterna defaecabilis vel fons inriguus vel puteus inlimis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 6:2)
Quem negatorem Iovis ac Minervae et crucis Christi bona confitentem vinxit ad tauri latus iniugati plebs furibunda, Ut per abruptum bove concitato spargeret cursus lacerum cadaver cautibus tinctis calida soluti pulte cerebri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:21)
Idem de apparatibus interpretabimur in ipsorum honorum suggestu deputandis, quod purpurae, quod fasces, quod vittae, quod coronae, quod denique contiones et edicta et pultes pridianae sine pompa diaboli, sine imitatione daemonum non sunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 3:1)
Quid si recenti re aedis pultem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 448)
Cum adieris eius hortulos et inscriptum hortulis legeris Hospes, hic bene manebis, hic summum bonum voluptas est, paratus erit istius domicilii custos hospitalis, humanus, et te polenta excipiet et aquam quoque large ministrabit et dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 10:1)
sed plane pone stabulum prospectum hortulum iam fame perditus fidenter invado et, quamvis crudis holeribus, affatim tamen ventrem sagino, deosque comprecatus omnes cuncta prospectabam loca, sicubi forte conterminis in hortulis candens repperirem rosarium.
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION