라틴어 문장 검색

Ac primo Alexander non socium, sed hostem adventare credebat iamque et ipse arma milites capere et equites discedere in cornua iusserat paratus ad pugnam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 10:1)
Romanus odio accensus impium Fidenatem, praedonem Veientem, ruptores indutiarum, cruentos legatorum infanda caede, respersos sanguine colonorum suorum, perfidos socios, imbelles hostes compellans, factis simul dictisque odium explet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 356:2)
ita duabus sociis urbibus ex hoste receptis victorem exercitum tribuni cum magna gloria Romam reduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 108:1)
itaque suis sociorumque viribus consurgere hostes ad bellum, et haudquaquam pari defungendum esse certamine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 158:1)
quae verecundia est, Romani, postulare vos uti vestram Carthaginiensium amicitiae praeponamus, cum qui id fecerunt crudelius quam Poenus hostis perdidit vos socii prodideritis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 189:1)
Hannibal quod agri est inter Cortonam urbem Trasumennumque lacum omni clade belli pervastat, quo magis iram hosti ad vindicandas sociorum iniurias acuat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 50:1)
quibus diebus a Casilino re bene gesta recessum est, eis Gracchus in Lucanis aliquot cohortes in ea regione conscriptas cum praefecto socium in agros hostium praedatum misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 248:1)
Tarenti triduo ante quam Hannibal ad moenia accederet a M. Valerio propraetore, qui classi ad Brundisium praeerat, missus M. Livius impigre conscripta iuventute dispositisque ad omnes portas circaque muros qua res postulabat stationibus die ac nocte iuxta intentus neque hostibus neque dubiis sociis loci quicquam praebuit ad temptandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 259:1)
tum, quoniam res Romana contra spem votaque eius velut resurgere ab stirpibus videatur, novam referre proditionem proditis polliceatur, aliunde stet semper, aliunde sentiat, infidus socius, vanus hostis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 571:1)
neque enim pro hoste neque pro socio in praesentia habitum libera custodia haud procul a castris placere in aliqua fida civitate eum servari per belli tempus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 576:1)
exercitum omnem licentia corruptum, qualis Sucrone in Hispania fuerit, qualis nunc Locris, sociis magis quam hosti metuendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 279:2)
responsum legatis est, et patrem eius Syphacem sine causa ex socio et amico hostem repente populi Romani factum, et eum ipsum rudimentum adulescentiae bello lacessentem Romanos posuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 118:1)
ibi priusquam hostium intraret agrum sociorum auxilia expectavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 300:2)
quo tandem igitur nos praemio atque honore digni apud vos sumus, qui numquam hostes, semper socii fuimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 625:1)
Quinctius cum sociis equitibus alterum hostium latus invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 359:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION