라틴어 문장 검색

Gemina enim cum vasa sint, aliud est venae quae φλὲψ graece appellatur, aliud arteriae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:25)
Vena plus habet sanguinis, quam spiritus, hoc est, λὲψ· arteria minus habet sanguinis, multo amplius spiritus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:26)
Exuberat Aegyptus etiam pecudibus multis, inter quas terrestres sunt et aquatiles, aliaeque humi et in humoribus vivunt, unde ἀμφίβιοι nominantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 14:1)
Cupientes enim velut coitum quendam, humores ex lunari aspergine capiunt, densius oscitando.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 85:3)
tandemque electis aliquot involutus, receptis anulis quos (ne violentur humoribus) famulo tradidit, digitis ut metatis abit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 19:2)
Hoc anno propter iuges pluvias et aerem nimio humore resolutum magna incommoda contigerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:1)
tertio in corpore concrementa uarii fellis et turbidi spiritus et pinguis humoris nouissima aegritudinum incitamenta sunt.
(아풀레이우스, 변명 47:5)
quorum e numero praecipuast materia morbi comitialis, de quo dicere exorsus sum, cum caro in humorem crassum et spumidum inimico igni conliquescit et spiritu indidem parto ex candore compressi aeris albida et tumida tabes fluit.
(아풀레이우스, 변명 48:1)
tragoedi adeo ni cottidie proclament, claritudo arteriis obsolescit;
(아풀레이우스, 플로리다 17:10)
at ille odore alioquin spurcissimi humoris percussus, quo me Lamiae illae infecerant, vehementer aspernatur:
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:11)
Venas etiam in hominibus, vel potius arterias, medicos musicos dicere ait numero moveri septenario, quod ipsi appellant τη`ν δια` τεσσάρων συμφωνίαν, quae fit in collatione quaternarii numeri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 14:1)
In quarto enim libro clamorem per arterias et per fauces gradientem dicit, quod est nimio confidentius quam illud de navibus Sallustianum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 10:2)
Praeterea radit vox fauces saepe, facitque Asperiora foras gradiens arteria clamor.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 10:4)
atque illam, de qua Erasistratus dixerat, ἐπιγλωττίδα non idcirco eo in loco constitutam, ne quid ex potu influeret in arteriam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 7:2)
CARNEADES Academicus, scripturus adversum Stoici Zenonis libros, superior corporis elleboro candido purgavit, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam vigoremque mentis labefaceret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION