라틴어 문장 검색

sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:3)
At hic vester atram nubem turbine piceo et favilla fumante ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens crasse et inmodice congessit, globos atque flammarum, quod ille κρουνοὺς dixerat, duriter posuit et ἀκύρως.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:2)
Hoc vero vel inenarrabile est quod nubem atram fumare dixi turbine piceo et favilla candente.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 13:1)
tum toto corpore sudor Liquitur, et piceum (nec respirare potestas) Fulmen agit, fessos quatit aeger anhelitus artus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 4:6)
Nam, vel Hyperboreae plaustrum glaciale sub ursae, Vel plaga qua torrens claususque vaporibus axis Nec patitur noctes nec iniquos crescere soles, Si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur, Imperiumque comes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:12)
Tum piceos volvunt immissae lampades ignes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:10)
Piceo iubet unguine tinctas Lampadas immitti iunctis in vela carinis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:30)
tu puella non es, Et tres sunt tibi, Maximina, dentes, Sed plane piceique buxeique.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLI4)
Indulget tamen ille Iovi, nec vertice moto Concretas pigro frigore ridet aquas, Sidus Hyperborei solitus lassare Bootae Et madidis Helicen dissimulare comis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, III2)
Ecquid Hyperboreis ad nos conversus ab oris Ausonias Caesar iam parat ire vias?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VI1)
Quos cuperet Phlegraea suos victoria ludos, Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos, Fecit Hyperborei celebrator Stella triumphi, O pudor!
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVIII1)
Miles Hyperboreos modo, Marcelline, triones Et Getici tuleras sidera pigra poli:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLV1)
Saepe recusatos parcus duxisse triumphos Victor Hyperboreo nomen ab orbe tulit;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI8)
rvit oceano nascitur de Oceano, ut ruit atram ad caelum picea crassus caligine nubem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2503)
sane hic versus Homeri est, quem et ipse de Orpheo sustulit, item Orpheus de oraculo Apollinis Hyperborei.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 982)

SEARCH

MENU NAVIGATION