라틴어 문장 검색

ex Hypothesi quod densitas illa, pergendo ad circumferentiam, uniformiter decrescat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 38:25)
Quae quidem Hypothesis, licet accurata non sit, ad ineundum tamen calculum assumi potest.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 38:26)
Haec omnia ita se habent, ex Hypothesi quod Sol & Terra quiescunt, & Luna tempore Synodico dierum 27. hor. 7. min. 43.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 30:1)
Haec ita se habent, ex Hypothesi quod Nodus horis singulis in locum priorem retrahitur, sic ut Sol anno toto completo ad Nodum eundem redeat à quo sub initio digressus fuerat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 13:1)
Haec ita se habent ex Hypothesi quod Luna in Orbe circulari uniformiter gyratur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 23:1)
Inde verò (ex Hypothesi multis experimentis confirmata, quod compresso aeris sit ut pondus Atmosphaerae incumbentis, quodque gravitas sit reciproce ut quadratum distantiae locorum à centro Terrae) computationem per Corol. Prop. XXII. Lib. II.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:5)
6. Decessor Noster Benedictus XVI rursus est cohortatus “ut constitutivae causae oeconomiae mundialis infirmitatis deleantur et progressus exemplaria emendentur, quae inania ad ambitus observantiam praestandam videntur”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 9:1)
Theologia insuper, cum ex fide vivat, non consideret Magisterium Summi Pontificis et Episcoporum in communione cum Illo uti aliquid externum, uti coartationem suae libertatis, sed, e contrario, uti unum ex suis elementis internis, constitutivis, quatenus Magisterium confirmat accessum ad fontem primigenium, itaque certitudinem praebet de Verbo Christi integre hauriendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:4)
Tale igitur est dicere aliam esse differentiam divisivam, et aliam constitutivam, ac si dicamus alterius proprietatis esse divisivam, alterius constitutivam, licet penitus ea sit divisiva quae constitutiva, et e converso.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:15)
Aliud quippe exigit ex eo quod est divisiva, et aliud ex eo quod est constitutiva, licet modis omnibus eadem sit numero divisiva et constitutiva differentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION