라틴어 문장 검색

Sobrietas est excessum in potu cohibere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 50:6)
Quam sapientiam habere debemus ad sobrietatem et cum timore Domini.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 13:14)
justi autem anima utitur corpore ut instrumento aut organo, quae velut praeclara artifex quo vult obsequium corporis ducit, et effingit de eo speciem quam elegerit, et eas quas voluerit, facit in eo resonare virtutes, pangens nunc modulos castitatis, nunc modulos temperantiae, sobrietatis carmen, integritatis dulcedinem, virginitatis suavitatem, gravitatem viduitatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:12)
Posuit iterum diabolus secundum jactantiae laqueum, qui etiam bonam mentem prosperis currentem semitis solet strangulare:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:8)
tamen ne jactantiae genus esset, respondit diabolo:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:14)
Si ergo vere jactantia declinanda est, quanto magis nemo debet falsa jactare pro veris?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:17)
Sobrietatis enim nostrae et temperantiae indicium praecipue illic cognoscitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:15)
Sobrietas enim mentis, medicina est corporis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:13)
Ubi autem sobrietate et continentia unusquisque inundantium evacuaverit diluvium passionum, et quamdam animae retexerit siccitatem, vivificare incipit suum corpus, et animae puritatem, cui regimen sapientia est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:10)
Plerumque fraus mentis et dolus suum exercent venenum, sed tamen sobrietas corporis et continentia obumbrant mentis improbitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:9)
Ad quos audiendos missus est et Eusebius, cubiculi praepositus, ambo inconsideratae iactantiae, iniusti pariter et cruenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 2:1)
Ubi Victorem apud Sirmium visum, scriptorem historicum, exindeque venire praeceptum, Pannoniae secundae consularem praefecit, et honoravit aenea statua, virum sobrietatis gratia aemulandum, multo post urbi praefectum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 6:1)
Haec eum curantem et talia, commendabat externis nationibus fama, ut fortitudine, sobrietate, militaris rei scientia, virtutumque omnium incrementis excelsum, paulatimque progrediens, ambitum oppleverat mundi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 9:1)
eo tempore quo etiam si imperium Marcus regeret Antoninus, aegre sine collegis et magna sobrietate consiliorum, lenire luctuosos rei publicae poterat casus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 19:2)
Imperator autem, cum ei multa de iactantia et superbia regis Danorum nuntiarentur, statuit trans Albiam fluvium civitatem aedificare Francorumque in ea ponere praesidium.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 194:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION