라틴어 문장 검색

In Consentinum agrum consules exercitum duxerunt, passimque depopulati, cum agmen iam grave praeda esset, in saltu angusto a Bruttiis iaculatoribusque Numidis turbati sunt ita ut non praeda tantum sed armati quoque in periculo fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 170:1)
quod ubi animadvertit consul, ad perturbandos ordines eorum C. Livium Salinatorem, qui praeerat alariis equitibus, quam concitatissimos equos immittere iubet et legionarios equites in subsidiis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 47:1)
sed interequitantes alarii non patiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 49:2)
his ab sinistro cornu iaculatorum sagittariorumque et funditorum manum sub ipsis radicibus montis posuit, ut ex altiore loco nuda latera hostium incesserent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 225:1)
quod ubi Eumenes vidit, haud ignarus quam anceps esset pugnae et auxilii genus, si quis pavorem magis equis iniceret, quam iusta adoriretur pugna, Cretenses sagittarios funditoresque et iaculatores cum aliquot turmis equitum non confertos, sed quam maxime possent excurrere iubet et ex omnibus simul partibus tela ingerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 473:1)
et alarii equites postquam Romanorum equitum tam memorabile facinus videre, et ipsi virtute eorum accensi sine ullius imperio in perturbatos iam hostes equos immittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 478:1)
interim placet ex regiis auxiliis centum equites et parem numerum iaculatorum peditum exire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 617:1)
ante se statuit funditores iaculatoresque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 635:1)
in hunc modum maxime instructae acies, par ferme utrimque numeris equitum ac levis armaturae, concurrunt, a funditoribus iaculatoribusque qui praecesserant proelio orto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 641:1)
Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris quod satis esse visum est reliquit, alarios omnes in conspectu hostium pro castris minoribus constituit, quod minus multitudine militum legionariorum pro hostium numero valebat, ut ad speciem alariis uteretur; ipse triplici instructa acie usque ad castra hostium accessit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 51장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION