라틴어 문장 검색

postremo suscepta tibi causa iam his est, ut non sit integrum, primum Idibus Martiis, deinde proxime exercitu novo et copiis comparatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 7 3:1)
vellem Idibus Martiis me ad cenam invitasses ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 4 1:1)
Sestius noster absolutus est a. d. v Idus Martias et, quod vehementer interfuit rei publicae nullam videri in eius modi causa dissensionem esse, omnibus sententiis absolutus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 1:1)
Sepultus uero est corpore in ecclesia beati Petri apostoli, ante secretarium, die quarto Iduum Martiarum, quandoque in ipso cum ceteris sanctae ecclesiae pastoribus resurrecturus in gloria, scriptumque in tumba ipsius epitaphium huiusmodi:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:19)
consulum designatorum alter Flaminius, cui eae legiones quae Placentiae hibernabant sorte evenerant, edictum et litteras ad consulem misit, ut is exercitus idibus Martiis Arimini adesset in castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 671:1)
Servilius consul Romae idibus Martiis magistratum iniit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 5:3)
Sempronius consul idibus Martiis magistratum init.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 399:3)
liberos fore suaque omnia habituros qui ante idus Martias exissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 334:1)
FULVIUS CENTUMALUS P. Sulpicius Galba consules cum idibus Martiis magistratum inissent, senatu in Capitolium vocato, de re publica, de administratione belli, de provinciis exercitibusque patres consuluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 2:2)
M. Marcellus cum idibus Martiis consulatum inisset, senatum -eo die moris modo causa habuit, professus nihil se absente conlega neque de re publica neque de provinciis acturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 373:1)
Q. Fabio Maximo quintum, Q. Fulvio Flacco quartum consulibus, idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, Italia ambobus provincia decreta, regionibus tamen partitum imperium:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 103:1)
itaque cum pridie idus Martias veteres magistratus abissent, novi suffecti non essent, res publica sine curulibus magistratibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 522:2)
omnium primum eam rem idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpicius consul rettulit senatusque decrevit, uti consules maioribus hostiis rem divinam facerent quibus diis ipsis videretur cum precatione ea:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 41:1)
consules praetoresque, cum idibus Martiis magistratum inissent, provincias sortiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 2:1)
L. Valerius Flaccus et M. Porcius Cato consules idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, de provinciis cum ad senatum rettulissent, patres censuerunt, quoniam in Hispania tantum glisceret bellum ut iam consulari et duce et exercitu opus esset, placere consules Hispaniam citeriorem Italiamque provincias aut comparare inter se aut sortiri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 520:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION