라틴어 문장 검색

Quo tempore cum arati fuerint, viginti diebus interpositis circa solstitium, quod est nonum vel octavum Kalendas Iulias, iteratos esse oportebit ac deinde circa Septembris Kalendas tertiatos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 4:1)
nam commode proseinditur duabus, una iteratur, tertiatur dodrante, in liram satum redigitur quadrante operae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 8:4)
Deinde ab Aprile medio usque in solstitium iterandi, tertiandique Septembri circa aequinoctium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 9:2)
Itaque optime inter Kalendas et Idus Septembris aratur ac subinde iteratur, ut primis pluviis aequinoctialibus conseri possit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 11:5)
melius tamen respondet si clementia hiemis permittit, cum seminatur circa Idus Ianuarias.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 16:3)
Seritur a Kalendis Octobribus in ortum Aquilae, qui est VII Idus Decembris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 17:4)
Sesama, quae rigantur, maturius, quae carent umore, ab aequinoctio autumnali serenda sunt in Idus Octobres.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 18:1)
postea circa Martium mensem tertiato et occato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 26:4)
nam proscinditur is agri modus, quamvis durissimi, quinquaginta operis, iteratur quinque et viginti, tertiatur et conseritur quadraginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 8:3)
quod cum exili loco circa Idus Septembris sparserit et inaraverit idque tempestive vomere vel ligone succident, vim optimae stereorationis exhibebit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 5:3)
Sed in totum curandum est, ut secundum Favonii exortum mense Februario circa Idus immixtis seminibus faeni macriora loca et utique celsiora stercorentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 7:2)
Vernaeque positionis dies fere quadraginta sunt ab Idibus Februariis usque in aequinoctium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 1:4)
rursus autumnalis ab Idibus Octob.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 1:5)
Nam post Idus Octobris, prius quam frigora invadant,vitis ablaqueanda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 1:2)
sin violentior hoc facere nos pro- hibet, ante Idus Decembris praedicti lacusculi coaequandi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION