라틴어 문장 검색

praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus, ut picis e caelo demissum flumen, in undas sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram fulminibus gravidam tempestatem atque procellis, ignibus ac ventis cum primis ipse repletus, in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:5)
"pectora traiectus Lynceo Castor ab ense non expectato volnere pressit humum, ultor adest Pollux et Lyncea perforat hasta, qua cervix humeros continuata premit, ibat in hunc Idas vixque est Iovis igne repulsus, tela tamen dextrae fulmine rapta negant."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권440)
referre prisci stemma nunc ieiunii libet fideli proditum volumine, ut diruendae civitatis incolis fulmen benigni mansuefactum Patris pie repressis ignibus pepercerit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium19)
Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt centenasque manus, quinquaginta oribus ignem pectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra tot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 23:12)
'superasse cuncta, pelagus atque ignes iuvat, vicisse caelum Palladem fulmen mare.
(세네카, 아가멤논 10:56)
inde ubi percaluit venti vis [et] gravis ignis impetus incessit, maturum tum quasi fulmen perscindit subito nubem ferturque coruscis omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:15)
Tacitum sine nubibus ullis Fulmen, et Arctois rapiens e partibus ignem, Percussit Latiale caput:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:7)
exquisitam vero figuram huius rei deprehendisse apud principem Lyricorum Pindarum videor libro, quem inscripsit ὕμνουσ. is namque Herculis impetum adversus Meropas, qui insula Coo dicuntur habitasse, non igni nec ventis nec mari, sed fulmini dicit similem fuisse, ut illa minora, hoc par esset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 290:1)
"videt axis et ista per aevom mecum aeterna domus, quotiens iam torta reponam fulmina, quam rarus terris hic imperet ignis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권100)
dicere enim possis caelestem fulminis ignem subtilem magis e parvis constare figuris atque ideo transire foramina quae nequit ignis noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 10:2)
Intonat et dextra libratum fulmen ab aure misit in aurigam pariterque animaque rotisque expulit et saevis compescuit ignibus ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 25:3)
est ratio caeliigni>sque tenenda, sunt tempestates et fulmina clara canenda, quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:11)
deprehendit praeterea ratio- nem fulminum eliciendorum et hominibus indicavit, unde caelestem ignem dicitur esse furatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4211)
sed Venus cum eum fulmine posse vidisset interimi, miserata iuvenem in aliam partem fulmen detorsit, Anchises tamen afflatus igne caelesti semper debilis vixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 64911)
transversosque volare per imbris fulmina cernis, nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes concursant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION