라틴어 문장 검색

"Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis gens epulata toris Lenaeum libat honorem, aspicis haec, an te, genitor, cum fulmina torques, nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes terrificant animos et inania murmura miscent?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 9:3)
"i, medium rapido Borean inlabere saltu Bistonias, puer, usque domos axemque nivosi sideris, Oceano vetitum qua Parrhasis ignem nubibus hibernis et nostro pascitur imbri, atque ibi seu posita respirat cuspide Mavors, quamquam invisa quies, seu, quod reor, arma tubasque insatiatus habet caraeque in sanguine gentis luxuriat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권2)
"esto, olim invitum iaculatus nubibus ignem - credimus - :"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권72)
Aridior porro si nubes accipit ignem, uritur ingenti sonitu succensa repente, lauricomos ut si per montis flamma vagetur turbine ventorum comburens impete magno;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:13)
volat illud et incandescit eundo et quos non habuit, sub nubibus invenit ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:7)
Sol autem geminus ita videri existimatur, si erecta solito celsius nubes, aeternorumque ignium propinquitate collucens, orbis alterius claritudinem tamquam e speculo puriore formaverit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 6:1)
Sedit quorundam opinioni, hanc speciem apparere, cum erecta solito celsius nubes, aeternorum ignium vicinitate colluceat, vel certe stellas esse quasdam, ceteris similes, quarum ortus obitusque, quibus sint temporibus praestituti, humanis mentibus ignorari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 3:4)
et ignes scilicet ex nubium conlisione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7436)
ignis enim e nubibus nascitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4142)
nam re vera prior est conlisio nubium, unde ignis emicat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4315)
Vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco intremuit nubes elisosque abscidit ignes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:1)
excidunt ignes tamen et nube dirum fulmen elisa micat, miserisque lucis tanta dulcedo est malae:
(세네카, 아가멤논 10:35)
Hac etiam fit uti de causa mobilis ille devolet in terram liquidi color aureus ignis, semina quod nubes ipsas permulta necessust ignis habere;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 7:1)
Qualiter ignis hebet moriens in nube paritque Fulmina, dum moritur, sic morte nocencior instat Quam uita, uiuusque nequit quod mortuus infert;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:18)
Hac eciam racione probat quod nullus ibidem Exalat uapor in nebulas, nec pendulus humor Ethera uelat aquis, ubi nullas euomit auras Terra, nec ignis ibi suspendit in ethere nubes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION