라틴어 문장 검색

Et cum pluribus modis fidem dedisset secundum hoc constitutum, restituturum se eos illaesos, dimiserunt eum propter fratrum salutem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장25)
Pars ratium maior regimen clavumque secuta est, Tuta fuga, nautasque loci sortita peritos, Torpentem Tritonos adit illaesa paludem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:15)
deveniunt ad fontem serpentibus plenum, e quo bibunt, hortante duce, illaesi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권39)
nam cum Romani iracundia matris deum laborarent et eam nec sacrificiis nec ludis placare possent, quidam senex statutis ludis circensibus saltavit, quae sola fuit causa placationis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2795)
cumque omnis populi Romani religio in sacra et in auspicia divisa sit, tertium adiunctum sit si quid praedictionis causa ex portentis et monstris Sibyllae interpretes haruspicesve monuerunt, harum ego religionum nullam umquam contemnendam putavi mihique ita persuasi, Romulum auspiciis Numam sacris constitutis fundamenta iecisse nostrae civitatis, quae numquam profecto sine summa placatione deorum inmortalium tanta esse potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 5:9)
aut quae tam subito facta est deorum tanta placatio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 51:9)
aut quae tam subito facta est deorum tanta placatio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 51:8)
sed omnis eius modi perturbatio animi placatione abluatur illa quidem, cum doceas nec bonum illud esse, ex quo laetitia aut libido oriatur, nec malum, ex quo aut metus aut aegritudo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:1)
Ubi dies redditus - is ab eo quem novissime viderat tertius -, corpus inventum integrum illaesum opertumque ut fuerat indutus:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 20:1)
excipit illaesos Panope centumque sorores, et placido lapsu per sua regna ferunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권321)
Non fert ullum ictum illaesa felicitas.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N30)
Hoc praesidio illaeso et non superato ab universa legione relicto, Turci vehementer laetati sunt, quoniam munitio sua frustra a [0610A] Christianis turmis vallata, nunc illaesa et invicta remansit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 16:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION