라틴어 문장 검색

Solus comes Reymundus, adhuc stimulo invidiae saeviens adversus ducem Godefridum, eo quod turrim David amiserat, invitatus venire [0558A] noluit cum omni manu suorum sequacium, donec denuo a duce cunctisque principibus minis pulsatus et admonitus, tandem et consilio suorum et blanditiis fidelium virorum, exsurgens atque per montana regia via incedens, cum ingenti manu suorum duci et praedictis principibus in campestrihus associatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:2)
Cardinalis his et his flexus blanditiis, in omnibus voluntatis regis optimatumque cessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 103:1)
Tandem, nunc minis nunc blanditiis populum compescentes, quemque in sua remiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:2)
imperatoris vero navalis virtus in omni ciborum et armorum abundantia immitteretur, Wido, filius sororis Boemundi, Willhelmus Claret et caeteri primores exercitus, pecunia et blanditiis imperatoris corrupti, Boemundo diversas et graves opiniones opponentes, nunc ex ciborum inopia, nunc ex populi et navalis exercitus dispersione, nunc ex imperatoris urbi immissa opulentia, eum ab obsidione avertere conati sunt et amicitia imperatori confoederari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 86:2)
stupra vero et adulteria et omne taleflagitium nullis aliis illecebris excitari nisi voluptatis;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 37:4)
Blanditia autem et non imperio vis crescit amoris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:33)
Blanditia, non imperio, vis crescit amoris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:36)
"Bonus lector humilisese debet et mansuetus et a curis malis et voluptatum illecebris prorsusalienus, diligens et sedulus, ut ab omnibus libenter discat, et nunquamde scientia sua præsumat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:5)
" Unde sciendum est "nullam in amicitiapestem esse majorem quam adulationem, blanditiam, assentationem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 118:8)
Blanditia, non imperio, vis crescit amoris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 125:1)
Blanditia, non imperio, vis crescit amoris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 125:5)
ut ei moriantur omnes corporis delectationes, et cupiditatibus omnibus, mundique illecebris etiam ipse moriatur, sicuti mortuus erat Paulus dicens:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 3:4)
Primum, quod vicerint carnem, nec illecebris ejus inflexae sint.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:3)
Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus saeculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:12)
Adolescentiam igitur, et ipsam in exordiis juventutem variarum illecebris passionum fervere quis abnuat:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION