라틴어 문장 검색

, ego vero nulla epistula significavi, si Gnaeus Italia cederet, ut tu una cederes, aut si significavi, non dico fui inconstans sed demens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 12:7)
quorum alter inconstantior, alter impurior, uterque pacem metuens, immicus otio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 4:5)
illud miror, adduci potuisse te, qui me penitus nosse deberes, ut existimares aut me tam improvidum, qui ab excitata fortuna ad inclinatam et prope iacentem desciscerem, aut tam inconstantem, ut conlectam gratiam florentissimi hominis effunderem a meque ipse deficerem et, quod initio semperque fugi, civili bello interessem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 16 1:6)
redditae sunt enim frequenti senatu Cornuto, cum is frigidas sane et inconstantis recitasset litteras Lepidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 16 1:2)
sed in animo tantum modo cogitatione possumus morbum ab aegrotatione seiungere, vitiositas autem est habitus aut adfectio in tota vita inconstans et a se ipsa dissentiens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:2)
Mercurium hospitio mulieres olim duae Illiberali et sordido receperant:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mercurius et duae mulieres: De eodem alia fabella.1)
At damnorum sumptus, quae adportat illiberalis incuria, oeconomico beneficio, quod obtineri potest, multo est maior.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 49:2)
Amor hodie experientia est quaedam, quae inconstantibus animi affectionibus non iam veritate circumscribitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 43:4)
Ex illan familia Tam illiberale facinus esse ortum?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 411)
atque etiam, si est, pater, Dicendum magis aperte, illiberaliter.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 590)
Servum haud illiberalem praebes te;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 518)
Nam nisi ita eum existimassem, nunquam tam graves Ob hanc inimicitias caperem in vestram familiam, Quam is aspernatur nunc tam illiberaliter.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 348)
deinde, quod, si cui tam est mens illiberalis, ut obiurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quaeque mancipia durabitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 113:1)
Sed haec quoque pars acumen ac vigilantiam poscit, providendumque, ne timidus, ne inconstans, ne imprudens testis sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 41:3)
cum te pro astuto sapientem appelles, pro confidente, fortem, pro illiberali diligentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 219:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION