라틴어 문장 검색

quae igitur sex posterioribus noctis horis fiunt, eo die fieri dicuntur qui proximus eam noctem inlucescit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 10:1)
Hujus autem generis exemplum inter Graecos illucescit, praecipue in Pythagora, sed cum superstitione magis crassa et onerosa conjunctum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:1)
sed, cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Maccabaeo erant, accensi animis propter blasphemias, murum viriliter aggressi feroci animo, occursantem quemque caedebant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장35)
Die autem iam illucescente hoc factum erat, adiuvante eum Domini protectione.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장17)
nihil igitur pertimescas, iam tibi ex hac minima scintillula uitalis calor illuxerit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:38)
Sic ait et Nymphae patris praecepta secutae tecta parant epulis ostroque infecta corusco umida gemmiferis inluxit regia mensis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:130)
sed cardine verso cernit adesse deas imperfectumque laborem deserit et niveos infecit purpura vultus per liquidas succensa genas castaeque pudoris illuxere faces:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:151)
ea uero nocte, cui inluxit dies caedis, et ipse sibi uisus est per quietem interdum supra nubes uolitare, alias cum Ioue dextram iungere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 3:2)
Inter has cogitationes biduo absumpto inluxit a medico destinatus dies, et ille cum is poculo, in quo medicamentum diluerat, intravit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 9:1)
salutem se principi suo debere profitetur, qui noctis, quam paene supremam habuimus, novum sidus inluxit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 4:2)
ostendent terris hunc tantum fata parum inlucescet, quia mox peribit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8691)
nos autem tenebras cogitemus tantas quantae quondam eruptione Aetnaeorum ignium finitimas regiones obscuravisse dicuntur, ut per biduum nemo hominem homo agnosceret, cum autem tertio die sol inluxisset tum ut revixisse sibi viderentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 96:1)
cum autem is dies inluxisset, magnam seditionem in castris eius inter Poenos et Siculos milites esse factam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 74:2)
cum autem is dies illuxisset, magnam seditionem in castris eius inter Poenos et Siculos milites esse factam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 74:2)
ego enim, D. Bruto liberato cum laetissimus ille civitati dies inluxisset idemque casu Bruti natalis esset, decrevi ut in fastis ad eum diem Bruti nomen adscriberetur, in eoque sum maiorum exemplum secutus qui hunc honorem mulieri Larentiae tribuerunt, cuius vos pontifices ad aram in Velabro sacrificium facere soletis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION