라틴어 문장 검색

rursus nimiam siccitatem destituere plantas naturali alimento, aut in totum necare, aut scabras et retorridas facere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 2:2)
Sed quoniam impensarum ratio modum postulat, satis plerisque visum est, ex Calendis Martiis usque in Octobres tricesimo quoque die novella vineta confodere, omnesque herbas et praecipue gramina exstirpare, quae nisi manu eliguntur et in summum reiciuntur, quantulacumque parte adobruta sunt, reviviscunt, et vitium semina ita perurunt, ut scabra atque retorrida efficiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 5장 1:2)
nam praestat ex vulnere postea subolem repullescentem vellere quam nodosam et scabram plagam relinquere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 4:6)
quoniam ea res, ut ait idem, scabras oves reddit, cum tonsis illotus adhaesit Sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 10:1)
Hoc modo curatum pecus toto anno scabrum fieri non posse Celsus affirmat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 8:2)
Quod ubi factum est, oblitum vas in stercilino defoditur, ac toto anno fimi vapore concoctum mox promitur,tepefactumque medicamentum illinitur scabrae parti, quae tamen prius aspera testa defricta vel pumice redulceratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 8:3)
Druso propinquanti quasi per officium obviae fuere legiones, non laetae, ut adsolet, neque insignibus fulgentes, sed inluvie deformi et vultu, quamquam maestitiam imitarentur contumaciae propiores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 24장5)
ab exilio retractus inluvieque ac squalore obsitus et tum catena vinctus pater oranti filio comparatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장2)
isque in Hyrcanis repertus est, inluvie obsitus et alimenta arcu expediens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 43장4)
illos primus statim aspectus obstupefecerat, cum ex diverso velut aciem telis et armis trucem, semet clausos nudosque et inluvie deformis aspicerent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장9)
dentes raros et exiguos et scabros;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 79장 2:3)
"Ablue corpus inluvie terrenisque sordibus squalidum:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 22:5)
Namque, ut supra dictum est, imber violentius quam alias fusus campos lubricos et inequitabiles fecerat, gravesque et propemodum inmobiles currus inluvie ac voraginibus haerebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 5:2)
hoc tibi quod potui confectum carmine munus pro multis, Alli, redditur officiis, ne vestrum scabra tangat robigine nomen haec atque illa dies atque alia atque alia.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b 1:1)
Quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus:
(호라티우스의 첫번째 편지, 0755)

SEARCH

MENU NAVIGATION